# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.36-47

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 2.36 to 2.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.36

Astruenti vero si non plura ejusdem propria assignavit, sed unum. Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui dixit humidi proprium, corpus quod in omnem figuram ducitur,unum assignavit proprium et non plura, erit secundum hoc bene positum humidi proprium. Deinde destruentiquidem,si eodem usus est cujus proprium assignavit, aut eorum quae sunt illius aliquo. Non enim erit bene positum proprium, nam discendi gratia assignatur proprium, idem autem eidem similiter ignotum est, id autem quod aliquid eorum est quae sunt ejus, posterius; non igiturest notius, quare non fit ut per hoc quisquam magis quidpiam discat, ut quia qui dixit animalisproprium, substantiam cujus species est homo aliquo usus est eorum quæ sunt animalis, non erit bene positum proprium.Construenti autem,si neque eodem, neque eorum quae sunt ipsius aliquo utitur. Eritenimbene secundum hoc positum proprium, ut quia qui posuit animalis proprium ex anima et corpore com positum esse, neque eorum quae sunt ipsius aliquo usus est: erit utique bene secundum boc assignatumanimalis proprium. Eodemautem modo et in aliis considerandum est quaenam non faciunt aut faciuntnotius. Destruenti quidem, si aliquo usus est, aut opposito, aut omnino simul natura, aut posteriore aliquo. Non enim bene positum proprium, nam oppositumsimulnatura, quodjautemsimulnatura, et posterius, non efficit notius, ut quia qui dixit boni proprium quod malo maxime opponitur, opposito est usus boni, non erit profecto bene assignatum boni proprium. Construenti autem, si nullo usus est neque opposito, neque omnino simul natura, neque posteriore. Erit enim secundumhocbene assignatum proprium, ut quia qui posuit disciplinæ proprium,opinionem maxime facientemfidem, nullo usus est neque opposito, neque omnino simul natura, neque posteriore, erit secundum hoc bene positum disciplinæ proprium. Deinde destruenti quidem, si non quod semper sequitur proprium assignavit, sed id quod fit quandoque non proprium.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
