Latin
2.38 to 2.43
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.38-43
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ergo et genere circa speciem demonstratio fit,nam judicare est genus sentire; qui namque sentit, aliquo modo judicat. Rursum ex specie generi: quaecunque enim speciei insunt,et generi. Ut si disciplina prava est, et studiosa, et dispositio prava, et studiosa, nam dispositio disciplinæ genus. Primus autem locus falsusestad construenduIL,secundusautem verus; non enim necessarium quaecunque generi insunt,etspeciei inesse,nam animal est volatileetquadrupes,homo autem non. Qusecunque vero speciei insunt, necessario etgeneri:si enim homo studiosus,et animal studiosum est. Ad destruendum autem et primus quidem verus, secundus autem falsus, quæcunque enim generi non insunt, neque speciei, quaecunque vero speciei non insunt,non necesse est generi non inesse. Quoniamautemnecesaariumdequibusgenus prædicatur, et specierum aliquam prædicari, et quaecunquehabentgenus,veldenominativedicuntur a genere,et specierum aliquam habere necesse est, vel denominativa ab aliqua specierum dici. Ut si de aliquo disciplina praedicatur, et grammatica, vel musica,vel aliqua disciplinarum aliarum praedicabitur,et si aliquis habet disciplinam,vel denominative a disciplina dicitur, et grammaticam habebit, aut musicam, aut aliquam aliarum disciplinarum, vel denominative ab aliqua earum dicitur,ut grammaticus,vel musicus; si igitur aliquid dictum a genere quoquo modo ut animam moveri,considerandum est secundum aliquam specierum motus contingit animam moveri, ut augeri, vel minui, vel corrumpi, vel generari, aut quaecunque aliæ motus species sunt: nam si secundum nullam, manifestum est quod non movetur. Hic autem locus communis ad utrumque,etad construendum,et ad destruendum, si enim secundum aliquam speciem movetur,perspicuum est quoniam movetur, et si secundum nullam specierum movetur,manifestum quod non movetur. Cum autem facultas non adsit argumentationis ad positionem,in-' tendendum ex definitionibuci autquaesunt propositæ rei, vel quæ vidpantur, et si non ab una, etiam a pluribus. Facile anim definientibus argumentarierit, nam ed definitiones facilis argumentatio. Considerandum autem in proposito, quoniam existente necesse est positum esse,aut quid est ex necessitate, si propositum est.