# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.47-62

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 2.47 to 2.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.47

Non enim contingit plures ad haec rationes invenire,cum sint pauca media,horumflueetprincipiorum, per quae necesseest monstrare ea quae post illasunt. Terminorum autem difficile argumentabiles ii omnium maximesunt,quicunque utuntur talibus nominibus, quaeprimum quidem immanifesta sunt, simpliciterne dicantur, an multipliciter, adhuc autem quæ neque nota utrum proprie, an secundum metaphoram de definito dicantur. Nam quia obscura sunt, non babet argumenta,quia vero ignorantur si absque metaphora dicitur quod tale est, non habet quod increpet. Omnino autem omne problema quando difficile argumentabile,vel termino indigere arbitrandum est,vel est eorum quæ multipliciter,vel eorum quae secundum metaphoram de definito esse dicantur, vel non longe a principiis,vel quia non manifestum est primum nobis hoc idem, secundum quem dictorum modorum est quod dubitationem præstat. Nam cum est manifestus modus,manifestum quoniam aut definire oportebit,aut dividere,aut medias propositiones invenire. Nam perhsec monstrantur ultima. In multis autem positionibus(nonbeneassignata defi. nitione) non facile disputare ac argumentari, ut utrum unicontrarium,an plura?Definitisautem contrariis aliquo modo,facile est ostendere utrum contingit plura eidem esse contraria, an non. Eodem autem modoet in aliis definitione indigentibus. Videnturautemetin disciplinisquaedam obdefinitionis defectum non facile describi, ut et quoniam quæ ad latus secat planumlinea,similiter dividit et lineam et locum, definitione autem dicta, statim manifestum est quod dicitur. Nam eamdem ablationem habent loca et lineæ; estautem definitioejusorationishaec. Simpliciter autem prima elementorum, positisquidem definitionibus (ut quid linea vel quid circulus), facillimum ostendere,verum non multis ad unumquodque eorum est argumentari,eo quod non sunt multa media; si autem non ponantur principiorum definitiones,difficile, fortasse autem omnino impossibile. Similiter autem his et in iis quae sunt circa orationes se habet. Non igitur latere oportet,quando difficile argumentabilis est positio, quod passa est aliquid eorum quae dictasunt,quando autem erit ad dignitatem et propositioem, major labor disputare quam ad positionem.Dubitare autem possitquispiam utrum ponendasinttalia,an non: namsi non ponat, sed poscat et ad illa disputare, majus praecipiet quam quod in principio positum est;

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
