Latin
2.48 to 2.61
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.48-61
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim erit bene pronuntiatum proprium, nam neque in quo deprehendimus inesse ipsum, de hoc et nomen ex necessitate verificatur, neque in quo deprehenditur non inesse, de hoc ex necessitate non dicetur nomen, quare non erit bene positum proprium. Amplius autem ad haec, neque quando quisquam assignaverit proprium, erit manifestum si inestsiquidemtale est, ut quod ipsum relinquere possit: non igitur eritclarum esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium moveri quandoque, vel stare tale, assignaverit proprium quod fitquandoque non proprium, nequaquam erit bene positum proprium. Astruenti vero, si quod ex necessitate semper est, proprium assignaverit. Erit enim bene posilum secundum hoc proprium, ut quia qui posuit virtutis proprium quod habentem facit studiosum, quod semper sequitur, proprium assignavit; erit utique secundum hoc bene assignatum virtutis proprium. Deindedestrucnti quidem, si quod nunc proprium est assignans, non determinaverit quod non proprium assignat. Non enim eritbenepositum proprium,primumquidem quia quod præter consuetudinem fitomne, semper determinatione indiget, solent autem ut plurimum omnes, quod semper sequitur proprium assignare; secunda autem, quia immanifestum est quia non determinaverit, si quod nunc est proprium voluerit ponere. Non igitur danda est objurgationisoccasio,utquiaquiposuitalicujus hominis proprium sedere cum aliquo homme, quod nunc proprium est posuit, non bene proprium assignabit, si non determinans dixerit quod nunc. Construenti autem, si nunc proprium assignans determinando posuit, quod nunc proprium posuerit. Erit onim bene positum secundum hoc proprium, ut quia qui dixit cujusdam hominis proprium ambulare nunc alicubi, distinguensposuithoc, bene erit positumproprium. Deiade destruentiquidem, sitaleassignavit proprium, quod manifestum non est aliter inesse quam sensu. Non enim erit bene positum proprium, nam omne sensibile extra sensum factum immanifestum est, latens enim est si adhuc inest. eo quod sensu solum cognoscitur. Erit autem verum hoc in iis quas non ex necessitate semper consequuntur, ut quia qui posuit solis proprium;