# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.50-60

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 2.50 to 2.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.50

Amplius, omnis qui dixit unumquodvis, quodam modo multa dixit, eo quod plura unicuique ex necessitate consequentia sunt(ut qui hominem dixit esse, et quod animal est dixit, et quod animatum,et quod hipes, et quod mentis, et disciplinae susceptivum); quare quovis uno consequentium interempto, interimitur et quod in principio est,cavere autem oportet in hujusmodi difficilioris assumptionem facere: nam quandoque facile est consequens interimere,quandoqueid ipsum propositum.Quibuscunque autem necesseest alterum tantum inesse, vel non inesse,ut homini aegritudinem,vel sanitatem, si ad alterum facile poterimus disputare quod inest, vel non inest,et ad reliquum facile poterimus. Hoc autem convertitur ad utrumque. Ostendentes enim quod inest alterum, quod non inest reliquum ostendentes erimus;si au. tem quod non inest ostendamus, reliquum inesse ostendentes erimus • manifestum igitur quod ad utrumque utilis hie locus est.Amplius argumentari transferendo nomen in orationem,cum longe magis consentaneum visum fuerit transsumerIJ quam utponitur nomen. Ut magnanimum non fortem (ut poni-. tur)sed magnum animum hahentem,quemadmodum fidentem, bona sperantem. Similiter autem et ingeniosum,cujus fuerit genius studiosus. Quemadmodum Xenocrates inquit ingeniosum eum esse qui animam sortitus est studiosam, ipsam enim unicuiqueessegenium. Quoniaraautemrerumaliasquidem sunt ex necessitate, aliae autem ut in pluribus, alia: vero utrumlibet, si quod ex necessitate est, ut in pluribus ponatur,aut quod ut in pluribus,ex necessitate, autipsumautcontrariumeiquodestutinpluribussemperdatlocum argumentationis.Nam si quod ex necessitate est ut in pluribus ponatur, manifestum quoniam non omnidicitinesse,cum insitomni; quare peccavit, sive quod ut in pluribus dicitur ex necessitate dixit, omni dixit inesse, cum non insit omni: similiter autem et si contrarium ei quod in pluribus est ex necessitate dixit, semper enim in paucioribus dicitur contrarium ei quod est ut in pluribus, ut si ut in pluribus pravi homines, boni in paucioribus;

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
