Latin
2.61 to 2.65
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.61-65
Unproofread scanNot analysed yet
quare multo magis peccavit, si bonos ex necessitate dixit esse: similiter autem et si quod utrumlibetest ex necessitate dixit,vel ut in pluribus, neque enim ex necessitate utrumlibet, neque ut in pluribus; contingit autem et si non determinans dixerit utrum ut in pluribus, an ex necessitate dixit, si autem res ut in pluribus, disputare ut ex necessitate is dixerit. Ut Iii pravos exhefcreditandos dixit esse, non determinans,tanquam ex necessitate is dixerit, disputare. Amplius,etsi idem sibi accidens posuerit ut alterum, eo quod alterum sit nomen. Quemadmodum Prodicus dividebat voluptates in gaudium, etjucunditatem, et laetitiam, hæc enim omnia ejusdem (id est voluptatis) nomina sunt; si ergo aliquis gaudere ei quod est laetari ponat accidere, idem utique sibi dicet accidere,