Latin
2.8 to 2.20
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.8-20
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem simpliciter inesse dubitetur assignatum genus,non sufficit ostendere aliquod superiorum generum in eo quod quid est de specie praedicari,ut si ambulationis genus quispiam assignavit lationem, non sufficit ostendere quod motus est ambulatio, ad ostendendum quod latio est eo quod et alii motus sunt, sed ostendendum quod nullum participat ambulatio eorum quae sunt secundum eamdem divisionem, nisi lationem; nam necesse est quod genus participat, et specierum aliquam participaresecundum primam divisionem; si enim ambulatio neque augmentationem, neque diminutionem,neque alios motus participet,manifestum quoniam lationem participabit; quare erit genus latio ambulationis. Rursum, de quibus species quae positaestut genus prædicalur,considerandum si et assignatum genus in eo quod quid est de ipsis eisdem prædicatur de quibus et species; similiter autem et si omnia quae supra genus sunt,nam si alicubi dissonat,manifestumquoniamnonest genus quod assignatum est; si enim esset genus,omniaet superiora illius,et ipsum,in eo quod quid est praedicarentur de iis de quibus et species in eo quod quid est praedicatur. Destruenti igitur utile si non praedicetur genus in eo quod quid est de quibus et species praedicatur; astruenti autem si praedicetur in eo quod quid est utile, accidet enim genus et speciem de eodem in eo quod quid est praedicari, quare et idem sut. duobus generibus fit,necesseest igitur subalterna genera esse. Si igitur ostendatur quod volumus genus astruere non esse sub specie, manifestum quoniam species sub hoc erit, quare ostensum erit quoniam genus hoc. Considerandae autem et rationes generum,si aptantur ad assignatam speciem, et ad participantia speciem. Necesse est enim generum rationes praedicari de specie et de iis quae participant speciem; si igitur in aliquo dissonet, dilucidum quoniam non est genus quod assignatum est.