# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1-4-10

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 3.1 to 3.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-4

Quoniam autem difficilius est construere quam destruere terminum,ex iis quae postea dicentur,manife8tum. Nam nosse ipsum, et sumere ab mterrogantibus h uj usmodi proposil iones non facile,ut quod eorum quae sunt in assignata oratione boc quidem genus,illud autem differentia,et quod in eo quid est, genus et differentia? prædicantur.Sine bis vero impossibile est definitionis syllogismum fieri, nam si quaedam et alia in eo quod quid est de re prædicant, incertum utrumne, quæ dicta est,an alia eus einitio est, eo quod de6nitio est oratio quod est indicans. Manifestum autem et etiam ex his, nam facilius unum concludere quam multa,interimenti quidem sufficitad unum disserere.Unum enim quodcumque sit,destruentes,interempluri sumua terminum; at construenti,omnia necesse est construere quod insint, quæ in termino BUnt. Amplius, construenti quidem universaliter statuendum syltogismum (nam oportet de omni, de quo nomen,prædicari et terminum, et etiam adhuc converti de quo orationem et nomen,si debeat proprius esseasaignatus terminus),destruenti vera non necesse ostendere universaliter: sufficit enim ostendere quod de quopiam eorum quae sub nomine sunt oratio non verificatur, et tametsi universale oporteat destruere, non tamen converti necessarium et in destruendo; nam sufficit destruenti universale, ostendere quod de aliquo eorum de quibus nomen praedicatur oratio non prædicatur, at e converso non necessarium ut ostendatur,quod de quibus oratio non prædicatur, neque nomen prædiceLur.Amplius etiam,si omni ei inest quod sub nomine est,at non soli, interempta est definitio: similiter autem et circa proprium et genus se habet. In utrisque enim destruere quam construere facilius est. De proprio quidem mauifestum, ex iis qua? dicta sunt, nam ut plurimum in complexione proprium assignatur, quare destruere quidem est,unum interimenti, construenti autem, omnia ratiocinatione colligere necesse est.Pene autem et reliqua omnia quæcunque ad definitionem et ad proprium conveniet dici, nam et omni oportet quod sub nomine est, construenti monstrare quoniam inest,destruenti autem sufficit ostendere uni non inesse;

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
