# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1-5-11

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 3.1 to 3.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-5

De responsione autem primum quidem determinandum quodnam est opus benerespondentis,quemadmodum bene interrogantis. Estauteminterrogantis quidem sicdeducere orationem,ut faciat respondentem dicere inopinabiliora quam ea quae propter positionem sunt necessaria; respondentis vero non propter se apparere,accidere impossibile,aut quod praeter opinionem est, sed propter positionem: nam alterum fortasse peccatum, ponere primum quod non oportet, et positum non servare aliquo modo. Quia autem sunt indeterminata iis qui propter exercitationem et experientiam orationes faciunt (nam non eaedem considerationes et discentibus,et do * centibus,et concertantibus, neque his et iis qui exercent se invicem inspectionis gratia: nam discentiquidemponendasuntsemperea quæ videntur; neque enim conatur falsum ullus docere, concertantium vero interrogantem quidem videri aliquid facere oportet omnino, respondentem autem nihil videri pati),eL in dialecticis congressionibus quæ non concertationis gratia,sed experimenti et inspectionis orationes faciunt, nondum enucleatum est quo pacto oportat conjectare respondentem, et qualia dare, et qualia non, ad bene aut non bene servandam posiLionem; quoniam, inquam,nihil habemus traditum ab aliis,ipsi aliquid dicere tentemus. Necesseestautem respondentem sustinere orationem, ponendo aut probabilem,autimprobabilempositionem,aut neutram,et aut simpliciter probabilem, aut improbabilem,autindeterminate,uthuic alicui, vel alii. Nihil autem refert quomodocunque, dum ea probabilis aut improbabilis sit; nam idem modus erit bene respondendi,vel dandi,vel non dandi quod interrogatum est: nam cum improbabilis est positio,necesse est et conclusionem probabilem fieri, cum vero probabilis,improbabilem.Nam oppositum semper positionis interrogans concludet; si autem neque probabiie,neque improbabile quod positum est,et conclusio erit talis. Quoniamautembenesyllogizans,ex probabilioribus et notioribus, propositum demonstrat, manifestum est quod, quando simpliciter est improbabile quod proponitur, non dandum est respondenti,nec quod non videtur simpliciter,nec quod videtur quidem, minus autem conclusione videtur.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
