# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1.17-26

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 3.1.17 to 3.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1.17

Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui posuit proprium subtilissimi corporis, ignem,subjectum assignavit prædicati proprium, non erit ignis corporis subtillissimiproprium. Propter hoc autem non erit subjectum, ejus quod in subjecto esse dicitur proprium, eo quod idem esset plurium et differentium specie proprium, nam eidem plura quaedam discrepantia specie insunt, de solo dicta, quorum erit omnium proprium quod subjectum est, si quis hunc in modum ponat proprium. Construenti vero, si quod in subjecto,est, assignavit proprium subjecti. Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, siquidem de solo prædicatur (ut dictum est) proprium, ut quia qui dixit terras proprium corpus gravissimum specie, subjecti assignavit proprium, quod de sola dicitur re, et ut proprium praedicatur, erit terrie propriumrectepositum. Deinde destruenti uidem,si secundu m partici pationem assignavi proprium Non enim erit proprium, quod positum est esseproprium,namquodsecundumparticipationem inest,ad quod quid est esse conducit; erit autem hujusmodidifferentiaquaedam de aliqua specie dicta, ut quia qui dixit hominis proprium gressibile bipes, secundum participationem assignavit propriurn, non erit utique proprium hominis gressibile bipes. Construenti autem, si non secundum participationem assignavit proprium, nec quod qui est esse indicans, conversim praedicata re. Erit enim proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium quod natum est sentire, neque secundum participationem assignavit proprium, neque quod quid esse indicans, conversim repraedicata, erit utique quod sentire natum est, animalis proprium. Deinde destruenti quidem, si non contingit simul inesse proprium, sed vel posterius, vel priusquamidipsum nomen. Nonenimerit proprium quod positum est esse proprium aut nunquam, aut non semper,ut quoniam contingit alicui prius fore, et posterius ambulare per forum quam quod homo, non erit ambulare per forum hominis proprium,aut nunquam aut non semper.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
