Latin
3.101 to 3.110
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.101-110
Unproofread scanNot analysed yet
quare si aliquam hujusmodi differentiam quispiam assignavit, peccavit: simpliciter enim non alteramursecundumdifferentias. Et si alicujus eorum quae sunt ad aliquid, non aliud quid, difFerentiam assignavit. Nam eorum quæ sunt ad aliquid,et differeotiæ ad ali'luid, ut et in disciplina; contemplativa enim, et activa et effectiva dicitur,unumquodque aut! om horum ad aliquid significat: contemplativa enim alicujus, et activa alicujus, et effectiva alicujus. Considerandum autem et si ad quod natum est unumquodque eorum quae sunt ad aliquid, assignavit definiens. Nam in quibusdam quiclem, ad quod natum est singulum quodque eorum quae sunt ad aliquid, solum est uti, ad aliud autem nihil, ut visu ad videndum solum; quibusdam autem et ad aliquid aHud, ut dolio sanehauriat aliquis, attamen si quis definivit dolium, instrumentum ad bauriendum, peccavi t, nom enim ad hoe natum est: terminus autem est, ad quod natum est, ad quod sane utitur prudens, qua prudens, et quæ circa singulum quodque propria est disciplina. Amplius, si non primi assignavit, quando contingit ad plura dictum esse, ut prudentiam virtutem bominis, autani. mae, et non rationalis, primum enim rationalis virtus, prudentia, nam secundum hocet 1I. nimaet homo dicitur prudens. Amplius, si non susceptivum est ejus cujus dicitur affectus, vel dispositio, velquodvis aliud, peccavit. Nam omnis dispositio vel affectus in illo natus est fieri cujus est dispositio vel affectus, ut et scientia in anima, dispositio existens animae. Aliquvndo autem peccant in talibus, ut quicunque dicunt quod somnus est impotentia sensus, et dubitatio æqualitas contrariarum ratiocinationum,et dolor separatio naturalium partium cum violentia, nam neque somnus inest sensui,oporteret autem inesse si impotentia sensus est. Similiter autem neque dubitatio contrariis ratioci ationi bus inest, neque dolor naturalibus partibus, dolebunt enim inanimata, si dolor eis inest.