Latin
3.126 to 3.137
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.126-137
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet enim aut utraque suscipere, aut neutrum, siquidem es rei quod secundum orationem assignatur. Amplius, si suscipiunt utraque quidem magis, non simul autem utraque augmentum sumunt: ut si amor concupiscentia conventionis est. Nam magis amans non magis concupiscitconventionem; quare non simul utraque suscipiunt magis, at oporteret, si idem essent. Amplius,si duobusquibusdam propositis, de quo res magis dicitur, id quod est secundum orationem minus dicitur: ut si ignis est corpus subtilissimum, ignis enim magis flamma quamlux,corpus autem subtilissimum minus flamma quam lux; oportet autem utraque magis inesse eidem,siquidem eadem sint. Rursum, si hoc quidem sirnililer utrisquiJ inest propositis, aliud autem non similiter utrisque, se-. l alteri magis. Amplius, si ad duo definitionem assignaverit secundum utrumque: ut bonum quod per visum aut per audiLum delectabile, et ens quod possibile est pati aut facere, simul enim idem et bonum et non bonum est, similiter autem et ens et non ens: nam per auditum delectabile, idern bono erit; quare quod non delectabile est per auditum, non bono idem, nam eisdem et opposi1a eadem erunt: opponitur autem bono quidem non bonum, per auditum autem delectabili, per auditumnon delectabile; manifestum igiturquoQiam idem non delectabile per auditum, non bono. Si igitur aliquid est per visum quidem delectabile, per auditum autem non, et bonum etnon bonum erit. Similiter autem ostendemus quoniam idem ens, et non ens est. Amplius, et generibus, et differentiis, et aliis omnibus quae in definitionibus sunt assignatis eis qui orationes pro nominibus faciunt, considerandum si quidquam dissonet.