Latin
3.2.1 to 3.2.4
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.2.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem idem et diversum multipliciter dicitur, labor est sophistice assumenti unius assignare,et solius alicujus proprium, nam quod inest alicui cui accidit aliquid,et accidenti inerit sum pia cum eo cui accidit, ut quod inest homini, et albo homini inerit, si fuerit albus homo, et quod albo homini inest,inerit et homini. Calummniabitur autem aliquis multa propriorum quod subjectum id aliud est quod secundum se facit,aliudautem cum accidente, ut aliud quidem hominem esse dicet,aliud vero album hominem,Amplius autem diversum facienshabitum et quod secundum habitum dicitur,namquod habitui inest,et ei quod seeundum habitum dicitnr inerit,et quod ei quod secundum habitum dicitur inest,et habituiinerit,utquoniam sciens secundum scientiam dicitur affici,non erit scientiae proprium, indissuasibile a ratione, nam et sciens indissuasibilis erit a ratione. Construenti autem dicendum quoniam non est diversum simpliciter id cui accidit, et accidens cum eo cui accidit sumptum, sed aliud dicitur,eo quod diversum sit ipsis, esse; non enim idem est homini esse,quod sit homo,et albo homini esse,quod sit albus homo. Prasterea autem considerandum est ad casus dicenti,quod neque sciens est ind issuasibilearatione,sed indissuasibilis aratione, nequescientia indissuasibile, sed indissuasibilis a ratione,nam ei qui omnino instat,omninoestadversandum. Deinde destruenti quidem, si quod natura inest volens assignare, hoc modo ponit secundum locutionem,ut quod semper inest significet. Videbitur enim moveri posse quod positum est proprium esse,ut quia qui dtxithominis proprium bipes,vult quidem quod natura inest assignare: significat autem locutione, quod semper inest, non erit hominis proprium bipes, non enim omnis homo est duos pedes habens. Construenti,autem si vult quod natura inest proprium assignare, et locutione hoc modo significat:non enim movebitursecundum hoc proprium,ut quia qui hominis proprium assignavit, animal disciplinae susceptivum, et vult,et dictione significat quod natura inest proprium,non movebitur,secundum hoc quod non sit proprium hominis, animaldiscipiinaesusceptivum. Ampiiusquaecunque dicuntur ut secundum aliud aliquod primum,aut ut primum ipsum,laborestassignaretalium proprium.