# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.2.1-16

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 3.2.1 to 3.2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.2.1

Similiter autem et aliorum singulis quibusque eodem modo considerantibus duo contraria apparebunt, accipere igitur contrariorum quodcunque erit ad positionem utile. Amplius si est aliquid contrarium accidenti, considerandum est si inest ei cui dictum est accidens inesse. Nam si hoc inest, illud non erit, impossibile enim simul contraria eidem inesse. Aut si quid tale dictum est de aliquo, quod cum sit necesse est contraria inesse, ut si ideas in nobis quis dixeritesse. Nam et moveri et quiescere easdem accidet, et etiam sensibiles et insensibiles esse. Nam videntur ideas quiescere, immobiles et intelligibiles esse iis qui ponunt ideas esse Attamen cum sint in nobis, impossibile est immobiles esse. Nam motis nobis, necessarium est et quae in nobis suntomniasimulmoveri.Manifestumautemquoniam et sensibiles, si in nobis sunt, nam per sensum qui circa visum est eam quae in unoquoque est formam cognoscimus. Rursum si positum est accidens cui est aliqu id contrarium,considerandu m si etcontrarii susceptivum quod et accidentis est. Nam idem contrariorum susceptivum,ut si odium haerere irae quis dixerit, erit odium in furoris specie, illic enim ira; inspiciendum igitursietcontrariuminfurorisspecie an in concupiscentia, nam si non, sed in concupiscibili est, non cohæret odium irae. Similiterautemet si concupiscibile, ignorare dixerit, nam erit et disciplinaesusceptivum, siquidem et ignorantiae; quod quidem non videtur, concupiscibile susceptivum esse disciplinae. Destruenti ergo quemadmodum dictum est utendum, astruenti vero quod inest quidem accidens non utilis locus,quod autem contingit inesse utilis. Ostendentes enim quod non susceptivum est contrarii, ostendentes erimus quod neque inest accidens, neque contingit inesse. Si autem ostenderimus quod inest contrarium, aut quod susceptivum est. contrarii, nondum ostendentes erimus quod et accidens inest, sed quod contingit inesse in tantum solum ostensum erit.Quoniam autem oppositionessuntquatuor, considerandum excontradictionibus, econverso ex consequentia, et interimenti e construcnti.Sumere auteO!

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
