Latin
3.2.9 to 3.2.14
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.2.9-14
Unproofread scanNot analysed yet
cipat vel participatur,eo quod et in aliis quibusdam inerit proprium. Si enim in eo quidem quod participatur assignavit, participantibus inerit,si vero in eo quod participat,iis quae participantur,ut si alicujus animaiis posuerit vivere proprium, non dividens etiam specie quod uni soli inerit eorum quæ sub eo sunt,cujus proprium ponit,nam'quod est secundum superabundantiam, uni soli inest, ut ignis levissimum. Aliquoties autem et specie addens peccat. Nam oportebit unam speciem esse eorum quæ dicuntur, quando specie addiderit:hoc autem in quibusdam non accidit, ut nec in igne, non enim est una species ignis, nam diversum est carbo et flamma, et lux specie, cum unumquodque horum sit ignis; propter hoc autem non oportet,quando specie additur, diversam esse speciem ejus quod dicitur, quoniam his quidem magis,illis autem minus inerit quod dictum est proprium,ut in igne subtilissimum, subtilior enim est lux carbone et flamma. Hoc autem non oportet fieri quando non, et nomen magis prasdicatur de quo oratio magis verificatur. Si autem non,non eril de quo oratio magls,et nomen magis. Amplius autem ad haec idem esse accidit proprium ejus quod simpliciter,etejusquod maxime in simpliciter tali, ut in igne se habet subtilissimum, nam et simpliciter et ignis et lucis erit hoc ipsum propriurn,subtilissimaenim estlux; cum igituralius sic assignatproprium,argumentandum,sibiaulem non danda hæc instantia,sed statim cum ponit proprium determinandum est quomodo ponit proprium.