Latin
3.20 to 3.23
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.20-23
Unproofread scanNot analysed yet
astruere, et adhuc qunniam soli inest,et quoniam conversim praedicatur de re. Facillimum autem omnium construere accidens. Nam in aliis quidem non solum inesse,sed et quoniam sic inest ostendemiurn, in accidente vero quoniam inest duntaxat,sufricit ostendere. Destruere autem difficillimum est acidens,quia quam paucissima in eo data sunt,non enim consignificat in accidente quomodo inest. Quare in aliis quidem dupliciter interimere contingit, vel ostendendo quod non inest,vel quod non sic inest; in accidente vero non contingit interimere nisi ostendendo quod non inest. Loci per quos copiosi erimus ad singula quaeque problematum argumentari,fere sufficienter annumerati sunt.