# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.26-33

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 3.26 to 3.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.26

Si vero sit ad orationem, et videatur, dicendum quoniam videtur quidem,sed valde propinquum ei quod in principio est,et interimitur (eo posito)quod propositum est. Si autem ad orationem quidem, valde autem probabile postulatum,dicendum quod accidit hoc posito, at valde absurdum esse quod proponitur.Si vero neque probabile,neque improbabile, si nihil quidem ad orationem, dandum nihil determinando.Si autem ad orationem,consignificandum quod interimitur (posito eo) quod in principio est. Nam sic et qui respondet nihil videbitur propter hoc pati, siquidem praevidens singula, posuerit, et qui interrogat assequitur syllogismum positis ab eo omnibus probabilioribus conclusione. Quicunque vero non ex probabilioribus conclusione conantur syllogizare,perspicuum quoniam non bene syllogizant, quare cum sic interrogant, non ponendum. Similiter autem et in iis quæ obscure et multipliciter dicuntur occurrendum est.Nam quia datum est respondenti,non discenti,dicere non disco, et multipliciter dictum, non ex necessitate confiteri vel negare,manifestum quoniam primum quidem nisi planum sit quod dicitur, non cunctandum ut dicat haud intelligo, nam saepe ex eo quod non clare interrogantibus dant, occurrit aliquid difficile. Si autem notum quidem sit,multipliciter autem dictum; si in omnibus quidemverum vel falsum sit quod dicitur,dandum simpliciter quod dicitur, vel negandum;si vero in aliquo quidem sit verum, in aliquo autem falsum, significandum est quod multipliciter dicitur,et quia hoc quidem falsum, illud autem verum.Nam cum posterius distinguitur, immanifestum si et in principio ambiguum animadverterit.Si autem non praeviderit dubium, sed in alterum aspiciens posuerit,dicendum ad eum qui in alterum ducit,quoniam non ad id aspiciens dedi, sed ad alterum eorum. Nam pluribus existentibus quae sub eodem nomine,vel eadem oratione sunt, facilis est ambiguitas.Si vero et dilucidum sit et simplex quod interrogatur,aut sic, aut non respondendum.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
