Latin
3.59 to 3.71
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.59-71
Unproofread scanNot analysed yet
Nam omnis longitudo sine latitudine aut latitudinem habens est, quia de omni affirmatio vel negatio vera Lt, quare genus lineae cum longitudo sit, sine latitudine aut latitudinem habens erit: at longitudo sine latitudine speciei est ratio, similiter autem et longitudo latitudinem habens, nam sine latitudine, et latitudinem habens, differentiæ sunt: ex differentia autem et genere est speciei oratio, quare genus suscipiet speciei orationem. Similiter autem et differentiæ, eo quod altera dictarum differentiarum ex necessitate praedicatur de genere. Est autem dictus locus utilis ad eos qui ponunt ideas esse, nam si non est ipsa longitudo, quodam modo'praedicabitur de genere quod Jatitudi. nem habet, aut sine latitudine est: oportet enim de omni longitudine alterum eorum verificari,siquidem de genere verificari debeat. Hoc autem non accidit, sunt autem et sine latitudine, et latitudinem habentes longitudines,quare ad illos solos utilis hic locus, quicunque genus unum numero dicunt esse, hoc autem faciunt qui ideas ponunt. Nam ipsam longitudinem et ipsum animal, genus dicunt esse. Fortasse autem in quibusdam etiam necessarium est negatione uti definientem, ut in privationibus:nam caecum est quod non habet visum, quando natum est babere. Differt autem nihil negatione dividere genus, autbujunmodi affirmatione qua negationem necesse est ediversodividi, ut si longitudinem, habens latitudinemdefinivit,nam habente latitudinem ediverso dividiturnon habens latitudinem, neque aliud quUquamjquare negatione rursum dividitur genus. Rursum si speciem ut differentiam assignavit, ut qui convictuminjuriam cum irrisione definivit,nam irrtsio injuria quædamest; quare non differentia, sed species est irrisio. Amplius, si genus ut differentiam dicit, ut virtutem habitum bonum vel studiosum, nam bonum est genus virtutis. An non genus est bo. num, sed differentia? si quidem verum estquod non contingat idem in duobus generibus esse non continentibus se invicem (nam neque bonum continet habitum, neque habitus bonum: non enim omnia habitus bonum, neque omne bonum habitus), non erunt profecto genera ambo.