# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.72-87

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 3.72 to 3.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.72

Si igitur habitus genus estvirtutis,perspicuum bonum non genus,sed magis differentiam esse. Amplius, habitus quidem quid est virtus significat, bonum autem non quid est, sed quale quid est, videtur autem differentia quale quid significare. Videndum autem et si non quale quid, sed ipsum quid significat assignata differentia. Nam videtur quale quid omnis differentiasignificare.Considerandum autem et si secundum accidens inest definito differentia. Narn nulla differentia est eorum quae secundum accidens insunt, sicut neque genus, non enim contin:,:it differentiam inesse alicui et non inesse. Amplius, si praedicatur de genere differentia vel species, aut inferiorum aliquid speciei, non erit definiens.Nam nullum eorum quædicta sunt,contingit de genere prædicari, eo quod genus de quamplu. rimis omnium dicitur. Rursum si praedicatur genus de differentia. Nam non de differentia, sed de;quibus differentia, genus videtur prædicari, ut animal de homine, et bove, et de aliis gressibitibusanimaHbus, non autem de ea differentia quæ de specie dicitur, nam si de unaquaque differentiarum animal prærJicabitur, multa animalia de specie prædicabuntur, nam differenliæ de specie prædicantur, Amplius, differentiae omnes,aut species, aut individua erunt, siquidem sunt animalia, nam unumquodque animalium aut species, autindividuum est. Similiterautem inspiciendum et si species, aut inferiorum speciei aliquod,de d ifIerenti1l. præd icatu r.lm possibile enim, eo quod de pluribus differentia quam species dicitur. Item accidetdifferentiam speciem esse,siquidem prædicabitur de ea aliqua specierum: nam si de differentia praedicatur homo, manifestum quoniam differentia est homo. Rursum si non prior est difTerentia specie. Nam genere quidem posleriorest, specie autem priorem differentiam esse oportet. C;onsiderandum autem et si alterius generis est dicta differentia, neque contenti, neque continentis. Nam Donvidetureadem differentiaduorum generum esse non continentium se invicem;

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
