# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, Liber Tehtius, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3

Amplius, eorum quae sunt sub eadem specie, quod habet propriam virtutem.eoquod non habet, utrisque autem habentibus,quod magis habet, eligibilius. Amplius,si hoc quidem facit bonum illud cui adest, illud autem non facit,quod facit eligibilius. Quemadmodum est calidius quod calefacit,eo quod non.Si autem utrumque facit,quod magis facit,aut quod melius,et principalius facit bonum,ut sihocquidem animam,illud autem corpus.Amplius autem a casibus,et usibus, et actionibus, et operibus, et haec ab illis. Sequuntur enim sese invicem, ut si quod juste est eligibilius quam quod fortiter,et justitiafortitudine eligibilior,etsi justitia quam fortitudo eligibilior,et quod juste quam quod fortiter. Similiter autem et in aliis.Amplius,si aliquo eodem hoc quidem majus bonum est, illud autem minus magis eligendum majus,aut si majore majus fuerit alterurn.Sed et si duo quædam uno aliquo sint eligibiliora,quod longe eligibilius eo quod minus est eligendum,eligibilius.Ampliuscujus est superabundantia eligibilior,et ipsum eligibilius. Ut amicitia, pecuniis,nam eligibilior superabundantia axicitiae quam pecuniarum.Et id cujus magis eligat quis ut ipse sibi causa sit, quam cujus alter. Ut amicos pecuniis.Amplius,exappositionesieidem appositum aliquid,quod totum eligibilius facit. Cavere autem oportet extendere ad ea in quibus altera quidem appositorum utitur commune, vel alio quolibet modo cooperativum est; reliquo autem non utitur,neque cooperativum est,ut serra et falce cum arte fabrili, nam eligibilior serra consociata, simpliciter autem non eligibilior.Rursum si minori appositum aliquid, quod totum majus facit.Similiter autem etexablatione: quo enim ablato ab eodem quod restat est minus, illud majus erit quod ablatum reliquum minus facit.Et si hoc quidem propter se, illud autem propter gloriam eligendum.Ut sanitas pulchritudine, terminus autem ejus quod est ad gloriam, quod nullo conscio, non studeret inesse. Et si hoc quidem propter se et propter gloriam eligendum, illud autem propter alterum tantum. Et utrumvis magis propter se honorandum,hoc et melius et eligibilius. Honorabilius utique fuerit secundum se, quod nibil aliud debeat esse, propter se eligimus magis.Amplius,dividendum quotiesquodsligendum est dicitur,et quorum gratia, ut utilis, vel honesti, vel delectabilis. Nam quod ad omnia vel ad plura est utile,eligibilius fuerit eo quod non sic. Si autem eadem utrisque insunt,utri magis insintconsiderandum. Ut utrum delectabile an honestum, an utile magis. Rursum quod propter melius, eligibilius. Ut quod propter virtutem quam quod propter delectionem. Similiter autem et in fugiendis.Nam magis est fugiendum quod magis impetit virtutes, ut aegritudo turpitudine,nam et voluptatis etejusquod est studiosum esse,prohibentior est ægritudo.Amplius,ex similitudine monstrari potest fugiendum et eligendum quod propositum est. Namminuseligendum hujusmodi,quod aeque et eligeret aliquis etfugeret,altero quod eligendum est tantum; ad se invicem igitur comparationes (quemadmodum dictum est) faciendum.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
