Latin
4.1 to 4.15
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum in similibus si similiter se habent. Ut si disciplina una plurium,etopinio,et si visum habere est videre, et auditum habere et audire, similiter autem et in aliis, et in his quae sunt, et in iis quae videntur. Utilis autem hic Jocus ad utrumque, nam si in aliquo similium sic se habet, etinfaliis similibus, si autem in aliquo non, nec in aliis similibus. Considerandum autem et in uno, et in pluribus si similiter se habet. Aliquoties enim dissonat, ut si scire est cogitare, et multa scire est multa cogitare, hoc autem non verum. Contingit enim plura scire, cogitare autem non; si autem non hoc, nec illud quod in uno quod scire est cogitare. Amplius, ex magis et minus. Sunt autem ejus quod est magis loci quatuor. Unus quidem si magis sequitur magis, ut sivoluptas bonum,et magis vuluptas,magis bonum; et si injuriam facere malum, et magis injuriam facere, magis malum. Utilis autem ad utrumque hic locus, nam si sequatur ad subjecti incrementum, accidentis incrementu m,quemadmod um dictum est, manifestum quod accidit; si autem non sequatur,non accidit,hoc autem inductione sumendum. Alius,uno de duobus dicto, si cui magis videtur inesse non inest, nec cui minus, et si cui minus videtur inesse inest, et cui magis. Rursum, duobus de uno dictis, si quod magis videtur alii inesse non inest,nequequod minus,aul si quod minus viJetur inesseinest,et quod magis. Amplius,duobus de duobus dictis,siquod alteri magisvideturinesse non inest,necreliquum reliquo,aut si quod minus videtur alteri inesse inest, et reliquum reliquo. Amplius, ex eo quod similiter inest, vel videtur inesse tripliciter,quemadmodum in eo quod magis,ut in posterioribus tribus dictis locis dicebatur.