Latin
4.1 to 4.16
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.1-2-16
Unproofread scanNot analysed yet
Idem autem loci utiles, et ad demonstrandum quodvis eligendum et fugiendum. Nam auferre solum eam oportet (quaa ad alterum est)praeeminentiam; si enim quod honorabilius,eligibilius,et honorabile eligendum, et si quod utilius,eligibilius et utile eligendum,similiterautem et in uliis quæcunque hujusmodi habent comparationem. ln aliquibus autem statim secundum eam quae ad alterum est comparationem, et quod eligendum utrumque vel alterum dicimus. Ut quando hoc quidem natura bonum,illud autem non natura bonum dicimus: nam quod natura bonum,manifestuæ a quoniam eligenduffi est. Sumendum autem quam maxime universales locos de eo quod est magis et minus, nam sic sumpti ad plura utiles erunt. Fieri autem potest ut eorum quidicti sunt quosda! L universales magis quis facial, pat'u m transm utans secund urn appellationerr. Ut quod natul a tale, eo quod non natura tale,magis tale. Et si hoc quidem facit, illud autem non facit quod habet tale cuicunque insit,magis tale quod interdum facit, tale quam quod non facit. Si autem utrumque facit, quod magis facit tale. Amplius, si eodem aliquo,hoc quidem magis, illud autem minus tale. Et si hoc tali magis tale, illud vero non tali tale,manifestum quoniam primum magis tale. Amplius ex auditione,si eidem additum,aliquod tutum magis tale facit,aut si ei quod minus est tale additum, totum magis tale [licit. Similiter autem et ex abbtione,nam quo ablato reliquis,reliquum minus tale,ipsum magis tale. Et quæ contrariis sunt impermixtiora3 magis talia. Ut; olbius quidem nigro impermixtius. Amplius, præter ea qua dicta sunt prius,quod magis suscipit propriam propositi rationem. Ut si albi est ratio color disgregativus visus, albioris est,color magis disgregativus visus. Si autem particulariter, et non universaliter problema ponatur, primum quidem dicti universaliter construtivi vel deslructivi loci omnes utiles.