# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.1.1-13

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 4.1.1 to 4.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.1.1

Est autem orationem prohibere concludi quadrupliciter. Nam aut interimendo id propter quod fit falsum,aut ad interrogantem instantiam dicendo: saepe enim non solvit quidem,qui tamen interrogat non potest longius producere. Tertium autem ad interrogata,accidit enim exinterrogatisquidem non fieri quod volumus, eo quod non bene interrogata sint,additoautem aliquo, fieri conclugionem.Siigitur non amplius potest producere interrogans,ad interrogantem erit instantia, si autem potest, ad interrogata. Quartum autem, pessima est instantiarum quae est ad tempus,nam quidam talibus instant ad quae disputare pluris est temporis,quam praesentis exercitationis;instantiae igitur, ut dictum est prius, quatuor modis fiunt. Solutio autem est earum quae dictas sunt, prima tantum, reliquæ autem prohibitiones quaedam et impedimenta conclusionum. Inculpatiovero orationis et secundum ipsam orationem,et quandointerrogatur non eadem.Plerumque. enim quod non bene disputatur oralio,is qui interrogatur estcausaeo quod nonconcedatexquibusprobe erat disputare ad positionem,nam non est in altero solo bene absolvere commune opus. Necessarium igitur quandoque ad dicentem.etnonadpositionem argumentari,quando is qui respondet contraria interroganti observat corroborans; protervientes igitur altercatorias, et non dialecticas faciunt exercitationes. Amplius autem, quia exercitationis et experimenti gratia,et non doctrinæ hujusmodi sunt orationes,perspicuum quoniam non solum vera syllogizandum, verum etiam falsum, nec per vera semper, sed quandoque et per falsa-; saepe enim vero posito, interimere necesse est disputantem: quare proponenda falsa,quandoque autem et falso posito, interimendum per falsa, nihil enim prohibet alicui videri quae non sunt magis quam vera; quapropter ex iis quae illi videntur oratione facta, magis erit suasus quam adjutus.Oport.et autem eum qui bene transfert,dialectice et non contentiose transferre; ut geometram geometrice, sive falsum, sive verum sit quod concludendum est;quales autem dialectici syllogismi,dictum est prius.Quoniam autem malus particeps,qui impedit communeopus,patet quod et in orationibus,nam commune quidpiam quod proponitur et in illis est, præterquam in concertantibus;

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
