Latin
4.1.24 to 4.1.25
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.1.24-25
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum igitur quoniam orationis non eadem inculpatio,et ad problema,et secundum se. Nam nihil secundum se quidem orationem prohibetesse vituperabilem, ad problema autem laudabilem, et rursum diverso, secundum se quidem laudabilem,ad problema autem vituperabilem, quando ex pluribus est facile cum probabilibus tumverisconcludere. Erit autem quandoque oratio etiam concludens quam non concludens deterior,quando illa quidem ex absurdis concludit, cum non sit tale problema,haec autem indigeat talibus quæ sunt probabilia et vera, et nondum ex assumptis sit oratio. Eos autem qui perfalsaverum concludunt,non justum est inculpare. Nam falsum quidem semper necesse est per falsa syllogizare,verum autem est quandoque per falsa syllogizare,manifestum autem id ex Analyticis. Cum autem demonstratio sit alicujus dicta oratio, si aliquid est aliud quod ad conclusionem nullo modo se habet non erit ex illo syllogismus; si autem appareat, sophisma erit, non demonstratio. Est autem philosophema quidem syllgismus demonstrativus,epichirema autem syllogismus dialecticus, sophisma vero syllogismus contentiosus, aporema autem syllogismus dialecticus contradictionis. Si vero ex utrisque quas videantur aliquid ostendatur,non autem similiter videantur, nihil prohibet quod ostenditur magis altero videri.