# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.14-22

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 4.14 to 4.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.14

Est autem locus hic utilis destruenti tantum,ut si affirmatio,vel quod secundum aftirmationem dicitur, ejus est proprium, non erit profecto ejus negatio,neque quod- secundum negationem dicitur, proprium, si autem si negatio, aut quod secundumnegationem dicitur proprium,ejusdem non erit affirmatio, neque quod secundum affirmationem dicitur proprium,utqui proprium animalis est animatum, non erit animalis proprium, non animatum. Secundum autem ex praedicatis,vel etiam non prædicatis, et de quibus praedicatur vel non prædicatur,destruenti quidem,si affirmationis affirmatio non est proprium.Neque enim negatio negationis erit proprium,et si negatio negationis non est proprium,neque affirmationis affirmatio erit proprium,ut quianon est proprium hominisanimal,nequa non hominis non animal;si autem non hominis non videtur proprium non animal, neque hominis erit proprium animal.Construenti autem,si affirmationis affirmatioest proprium. Nam et negatio negationis erit proprium,siautem negationis negatioest proprium,et affirmatio atfirmationis erit proprium, ut quia non animalis est proprium non vivere,erit animalis proprium vivere, et si animalis proprium videtur vivere, et non animalis proprium videbitur non vivere. Tertium autem ex ipsis subjectis, destruenti quidem,si quod assignatum est proprium, affirmationis est proprium. Non erit enim idem et negationis proprium; si autem negationis est proprium quod assignatum est, non erit affirmationis proprium,utquia animalispropriumest animatum, non animalis non erit proprium animatum. Construenti vero,si assignatum proprium non estaffirmationis proprium,erit negationis.At hic locus deficit, nam affirmatio negationis,et negatio affirmationis non est proprium,quandoqnidem affirmatio negationi omnino non inest, negatio autem affirmationi inest quidem, at non ut proprium inest. Deinde ex iis qua ex opposito dividuntur,destruenti quidem,si eorurn quæ exoppositodividuntur,nullum ullius reliquorum ex opposito divisorum est proprium. Neque enim quod positum est erit proprium ejus cujus positum est proprium.ut quia animal sensibile nulliusaliorummortalium animalium est proprium, non erit animal intelligibile Dei proprium.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
