# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.17-28

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 4.17 to 4.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.17

Universaliter enim interimentes vel construentes,et particulariter monstramus; nam si omni inest,et alicui,et si nulli inest, nec alicui.Maxime autem opportuni et communes loci,qui sunt ex oppositis,et conjugatis, et casibus. Nam similiter probabile est existimare, ei omnis voluptas honum,et tristitam omnem malum esse,et si aliqua voluptas bonum,et tristitiam aliquam esse malum.Item si aliquissensus non est potestas,et insensibilitas quasdam non est impotentia, et si quoddam opinatum disciplinatum, opinio quaedam disciplina; rursum si aliquod injustorum bonum, et justorum aliquod malum, et aliquod eorum quae injuste malum, et aliquod eorum quæ injuste bouum, et si quoddam delectabile fugienducr, et delectatio quaedam fugienda, secundum hæc autem et si aliquod delectabile utile, delectatio quaedam utilis. Et in corruptivis autem, et generationibus, et corruptionibus similiter. Nam si aliquod rorruptivum delectationisvel disciplinas bonum est, erit quaedam delectatio vel disciplina malorum; similiter autem et si corruptio quaedam disciplinae bonorum,velgeneratiomalorum,eritquaedam disciplina malorum. Ut si oblivisci quæ quis turpia egit bonorum est,vel reminisci malorum,erit scire quæ quisturpiaegit,malorum.Similiterautem et in aliis, in omnibus enim similiter probalile.Amplius ex eo quod est magis et minus,et similiter; si enim magis quidem eorum quæ sunt ex alio genere aliquid tale, illorum autem nihil est,neque quod dictum est erit tale.Ut si magis quidem disciplina quaedam bonum quam voluptas, nulla autem disciplina bonum, nec voluptas bonum erit, et ex eo quod est similiter quidem et minus eudem modo. Nam erit et interimere et construere; verumtamen ex eo quod estsimiliter,utraque j ex minus autem construere solum,destruereautem non; si enim similiter potestas quædam bonum et disciplina, est autem quaedam potestas bonumetd[sciplina;siautem nulla potestas bonum nec disciplina,si autem minus quædam potestas bonum quam disciplina, est autem quædam potestas bonum et disciplina;

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
