# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.2

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, Book 8, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.2

Sed si hoc quidem videatur, illud autem neutra parte,aut si hoc quidem videatur, illud autem non videatur;si similiter quidem, similiter utique erit, et non;si autem magis alterum, sequetur quod est magis. Est autem quoddam et idem ad syllogismos peccatum,quando ostenditur per longioraquod contingit per breviora,et quæ orationi assunt. Ut quod est opinio magis altera quam altera, si quis petat ipsum quodque maxime esse,esse autem opinabile, ipsum quod vere est;quare quorumdam magis esse ipsum; ad quod autem magis, magis dicitur esse, esse autem et ipsam opinionem veram, an erit accuratius,quam par sit exigens quædam? Petitum est autem et ipsam opinionem veram esse, et ipsum quodque maxime esse,ac si ipsa opinio vera,certior sit; sed quæ nequitia major, quam quan facit circa id cujus est oratio latere causam? Oratio autem est manifesta uno quidem modo,et publicissimo,si sit concludens sic, ut nihil oporteat interrogare, uno autem et qui maxime dicitur,cum sumpta quidem sint ex quibus necessarium est conclusionem esse, quae quidem sint per conclusiones conclusa,etiamsi id mittitur quod valde probabile est.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
