Latin
4.37 to 4.48
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.37-48
Unproofread scanNot analysed yet
Perspicuum igitur quoniam eodem usus est. Amplius, si:quod secundum privationem dicitur assignans,non assignavit cujus est privatio. Ut habitus, aut contrarii, aut cujuscunque est privalio. Et si non in quo natumest fieri addidil,vel simpliciter, vel in quo primonatum est fieri. Vt si ignorantiam dicens privationem, non scientiæ privationpm dixit,aut si non addidit in quo natum est fieri,aut addens non in quo primo assignavit,ut quod non in rationali, sed in homine vel in anima: namsi quodlibet horum omitlat,peccavit. Similiter autem et si caecitatem non visus privationem in oculo dixitjoportetautem bene assignantem, quid est,et cujus est privatio assignare,et quidnam est quod privatum est. Videndum autem et si non secundum privationem dictum,privatione definivit. Ut et in ignorantia videbitur esse hujusmodi peccalum,iis qui non secundum negationem ignorantiam dicunt: nam quod non babet scientiam non videtur ig[Jorare,sed magis quod deceptum est,propter quod neque inanimata, neque pueros dicimus ignorilre; quare non secundum privationem scientiae ignorantia dicitur. Amplius, si similibus nominis casibus similes orationis casus aptantur,ut si adjutivum est effectivum sanitalis,adjutive est sanitatis effective, et1adjuvansefficiens sanitatem. Considerandumiet in idea,si aptabitur dictus terminus. Nam in quibusdarE non accidit,ut quernadmodum Plato definivit, mortale addens in animalium definitionibus, idea enim non erit mortalis, ut ipse homo; quare non aptabitur ad ideam definitio. Simpliciter autem in quibus apponitur efl'ectivum aut passivum,necesse est dissonare in idea terminum,nam impassibiles et immobiles videntur esse ideæ iis qui dicunt ideas esse; adversum hos autem et tales orationes utiles sunt.