Latin
5.1.1 to 5.1.10
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.1.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum si habitum in actu posuit,aut actum in habitu,non est genus quod tale est. Ut si sensum, motum per corpus,nam sensus habitus,motus autem actus. Similiter autem et si memoriam habitum continentivumopinionisdixerit,nam nulla memoria habitus,sed magis actus. Peccant autem et qui habitum in consequentem potentiam ordinat,ut mansuetudinem, continentiam irae, et fortitudinem, et justitiam,timorum et lucrorum continentiam, nam j fortis et mansuetus perturbatione vacans dicllur, continens autem qui perturbatur, sed non ducitur; fortasse igilurtalispotentiasequiturutrumque,ufcsi perturbetur,non ducatur; verum continere non hoc est,hunc quidem fortem,illum autem mansuetum esse, sed omnino perturbari ab hujusmodi nihil. Aliquoties autem et quod sequitur,quovis modu ut genus ponunt: tristitiam iræ, et opinionem fidei, utraqueenim prædicta sequuntur quidem quodammodo assignatas 8pecies. Neulrurn autem eorum genus est nam qui irascitur,constristatur, priore in eo tristitiafacta,non enim ira tristitiæ,sed tristitiairae causa est; quare simpliciter ira non est tristitia. Secundum autem hæc,neque fides opinio: contingit enim eamdem opinionem etiarn non credentem habere; non contingere autem hoc,si fides esset species opinionis non enim contingit idem amplius perrnanere,si ex specie omnino permutatum sit quemadmodum nec idem animal quandoquehominem esse,etquandoque non. Si quis autem dicat ex necessitate opinantem etiam fidem habere,de aequalibus opinio et fides dicetur,quare neque sic erit genus,de pluribus enim oportet dici genus. Videndum autem et si in aliquo eurum nata sint utraque fieri. In quo enim species et genus, ut in quo album et color, et in quo grammatica et disciplina. Si igitur verecundiam timorem dixit, aut iram tristitiam, non accidit in eodem speciem et genus esse,nam verecundia quidem in rationali, timor in irascibili, at tristitia in concupiscibili, nam in hoc et voluptas, ira autem in irascibili;