# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.1.11-13

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 5.1.11 to 5.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.1.11

quare non sunt genera quae assignata sunt eo quod non in eodem cum speciebus nata sunt fieri. Similiter autem et si amicitia in concupiscibili,non erit voluntas quædam,omnis enim voluntas in rationali.Utilis autem hic locus et ad accidens, et id cui accidit, in eodem enim accidens et cui accidit;-quare nisi in eodem videatur, manifestum quoniam non accidit.Rursum si secundum quid species dictum genus participat, non enim videtur secundum quid participari genus.Nam non est homo secundum quid animal,neque grammaticasecundutn quid disciplina.Similiter autem et in aliis.Considerandum igitur si in aliquibus secundum quid participatur genus,ut si animal quod sensibile vel visibile dicitur;nam secundum quid sensibile vel visibile dicitur;nam secundum quid sensibilevel visibile animal,secundum corpus enim sensibile et visibile,secundum animam autem non:quare non erit genus,corpus visibile,et sensibile,animalis.Latent autem quandoque et totum in partem ponentes, ut animal,corpus animatum;nullo enim modo pars de toto praedicatur; quare non erit genus corpus animalis,eo quod pars est.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
