Latin
5.12 to 5.26
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.12-26
Unproofread scanNot analysed yet
si autem alicujus complexorum assignetur terminus, considerandum est auferendo alterius eorum quæ complectunturorationem, si est et reliqua reliqui. Nam si non, manifestum quoniam neque tota totius: ut si quispiam definivitlineam finalem rectam,finem plani habentis fines,cujus medium superadditur finibus, si finalis lineae oratio est, finis plani habentis fines, rectæ oportet esse reliquurn,cujus medium superadditur finibus; sed infinita neque medium neque fines habet, recta autem est; quare non est reliqua reliqui oratio. AmpJius,si cum sit compositum quod definitur, æquimembris oratio assignetur definitio. Æquimembris autem dicituroratioesse quando quot fuerint composita,tot et in oratione nomina et verba fuerint:necesseestenimin talibus ipporum nominum commutationem fieri aut omnium aut aliquorum,eo quod nihil plura nunc quam prius nominadictasunt; verum oportet eum qui definit,orationem pro nominibus assignare,maxime quidem omnibus, quod si non, at saltem in plurimis. Sic enim et in simplici. bus qui nomen commutat. ,non definiturus est: ut pro tunica vestem. Amplius autem majus peccatum, si et per ignotiora nomina commutationem fecerit ut pro homine albo,terrigenam candentem; neque enim definivit,cum minus sit clarum quod sie didtur. Considerandum autem et si per commutationem nominum, non idem jam significat. Ut qui contemplativam "scientiam, opinionem contemplativam dixit; nam'opinio scientiae non idem (at oportet,si debet; et totum idem esse); nam contemplativum quidem commune in utrisque orationibus est,reli. quum vero differens. Amplius,si alterius nominum commutationem faciens,non differentiæ,sed generis commutationem|fecit: ut in eo quod nuper dictum est, ignotius enim contemplativa quam scientia: nam hoc qnidem genus, illud autem differentia, omnibus autem notius genus,nam cornmunis; quare non generis, sed differentiae oportebat commutationem fieri, eo quod ignotior est. An hæc quidem ridicuJa reprehensio?