# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.12-26

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 5.12 to 5.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.12

si autem alicujus complexorum assignetur terminus, considerandum est auferendo alterius eorum quæ complectunturorationem, si est et reliqua reliqui. Nam si non, manifestum quoniam neque tota totius: ut si quispiam definivitlineam finalem rectam,finem plani habentis fines,cujus medium superadditur finibus, si finalis lineae oratio est, finis plani habentis fines, rectæ oportet esse reliquurn,cujus medium superadditur finibus; sed infinita neque medium neque fines habet, recta autem est; quare non est reliqua reliqui oratio.AmpJius,si cum sit compositum quod definitur, æquimembris oratio assignetur definitio. Æquimembris autem dicituroratioesse quando quot fuerint composita,tot et in oratione nomina et verba fuerint:necesseestenimin talibus ipporum nominum commutationem fieri aut omnium aut aliquorum,eo quod nihil plura nunc quam prius nominadictasunt; verum oportet eum qui definit,orationem pro nominibus assignare,maxime quidem omnibus, quod si non, at saltem in plurimis. Sic enim et in simplici. bus qui nomen commutat., non definiturus est: ut pro tunica vestem.Amplius autem majus peccatum, si et per ignotiora nomina commutationem fecerit ut pro homine albo,terrigenam candentem; neque enim definivit,cum minus sit clarum quod sie didtur.Considerandum autem et si per commutationem nominum, non idem jam significat. Ut qui contemplativam "scientiam, opinionem contemplativam dixit; nam'opinio scientiae non idem (at oportet,si debet; et totum idem esse); nam contemplativum quidem commune in utrisque orationibus est,reli. quum vero differens.Amplius,si alterius nominum commutationem faciens,non differentiæ,sed generis commutationem|fecit: ut in eo quod nuper dictum est, ignotius enim contemplativa quam scientia: nam hoc qnidem genus, illud autem differentia, omnibus autem notius genus,nam cornmunis;quare non generis, sed differentiae oportebat commutationem fieri, eo quod ignotior est. An hæc quidem ridicuJa reprehensio?

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
