Latin
5.15 to 5.26
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestissimo quidem et primo, si quis idipsum quod monstrari oporteat petat,hoc autem in eo ipso quidem non facile latere; potest, in synonimis autem, et in quibuscunque nomen et oratio idem significat, magis. Secundo autem,quando quod particulariter oporteat demonstrare universaliter quis petat,ut qui argumentatur quod contrariorum una disciplina,omnium oppositorum postulaverit unam esse,nam videtur id quod oportebat secundum se ostendere cum aliis petere pluribus. Tertio, si quid quod universaliter est ostendere propositum particulariter petit, ut si de omnibus contrariis propositum est, de aliquibus postulet: videtur enim hic quod cum pluribus oportebat ostendere secundum se extra petere. Rursus, si quis dividens petat problema, ut si oportet ostendere medicinam sani et aegri, extra utrumque postulet,aut si qui eorum quae sequuntur se invicem ex necessitate alterum petat, ut latus incommensurabile essediametro,sioporteat ostendere quod diameter lateri. Æqualiter autem et contraria petunt ei quod ex principio est. Nam primo quidem si quis opposita petat secundum affirmationem et negationem; secundo autem contraria secundum oppositionem,ut bonum et malum idem; tertio vero si quis universaliter postulans, particulariter petierit coDtradicLionem. Ut si quis sumens contrariorum unam disciplinam, sani et ægri alteram esse petat; aut si hoc petens in universali oppositionem tentet sumere. Rursum si quis petat contrarium ei quod ex necessitate accidit per ea quae posita sunt,et si quis ea quidem non sumat quae opposita,at alia petat duo,ex quibus erit opposita contradictio. Differt autem coctrariasumeretantillum ab eo quod est in principio,quoniam hujus quidem est peccatum ad conclusionem (nam adillamaspicientes,quod in principio est dicimus petere); contraria autem sunt in propositionibus eo quod ipsae aliquo modo se habent ad invicem. Adgymnasiam autem et exercitationemtaliumorationumprimumquidem convertere assuescere oportet orationes.