# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.2.7-11

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 5.2.7 to 5.2.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.2.7

si ergo fides vehementia est,vehementia erit vehemens.Sirniliier autem etstupor quidem et superabundans;si ergo stupor est superabundantia, superabundantia erit superabundans.Videtur autem neutrum horum,quemadmodum nec disciplina disciplinatum, nec motus motum. Quandoque autem peccant, et passionem in genere ejus quod passum est ponentes,utimmortalilatem vitam sempiternam dicentes esse, passio enim vitae et accidens immortalitas videtur esse; quod autem verum sit quod dicitur, manifestum fiet,si quis admittat aliquem ex mortali fieri immortalem. Nullus enim dicit aliam vitam eum sumere, sed accidens aliquod, vel passionem huic eidem advenire;quare non genus vitaimmortalitatis.Rursum si passionem cujus est passio, illius genus dicit, ut spiritum aerem motum, magis enim motus aeris, spiritus,nam aer idem permanet, et quando movetur,et quando stat;quare non est omnino aer spiritus:est etenim et non moto aere spiritus, siquidem idem aer permanet,qui quidem erat spiritus.Similiter autem et in aliis hujusmodi. Si igitur et in hoc oportet admittere quod aer motus est spiritus, non tamen de omnibus hujusmodi est assignandum,de quibus non verificatur genus,sed de quibuscunque vere prædicatur assignatum genus,nam in quibusdam non videtur verificari, ut in luto et nive, nam nivem dicuntesse aquam coagulatam,lutum autem terram humido temperatam: est autem neque nix aqua,neque lutum terra,quare neutrum assignatorum generum erit genus.Oportet enim genus verificari semper de omnibus speciebus.Similiter autem neque vinum est aqua putrefacta(sicut Empedocles dicit:In ligno putruit unda),nam simpliciter non est aqua.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
