Latin
5.3.6 to 5.3.8
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.3.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quia qui assignavit proprium,entis possibile pati, aut facere potentia assignans proprium,ae ens assignavit proprium (nam cum ensest,etpossibilepati quid,aut facere erit), quare proprium erit entis possibile pati quid, aut facere. Deinde destruenti quidem, si per superabundantiam posuit proprium. Non erit enim proprium quod positum est esse proprium,accirlit enim sic assignantibus proprium,non de quo orationem et nomen verificari,nam corrupta re, nihil minus erit oratio, nam eorum quæ sunt, alicui maxime inest, ut si quis assignet ignis proprium,corpus Ievissimum,corruptio enim igne,erit aliquod corporum quod levissimum erit,quare non erit ignis proprium,corpus levissimum. Construenti autem, si non per superabundantiam posuit proprium. Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui posuit hominis proprium animal mansuetum natura, non superabundantia assignavit proprium, erit utique hoc bene positum proprium.