Latin
5.36 to 5.48
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.36-48
Unproofread scanNot analysed yet
eruntautempotioresorationumluniversalesmaxime, quae id pati possint,ut quoniam non est una plurium disciplina: sic enim et in iis quae sunt ad aliquid, et in contrariis, et conjugatis est. Oportet autem et reminisci universales facere orationes, tametsi fuerit disputans particulariter. Sic enim et plures licebit unam facere, similiter autemet apud rethores in eothymematibus. Eumdem autem quam maxime fugere, contra universale ferre syllogismos. Et semper oportet considerare orationes, si in pluribus communibus disputantur Nam omnes particulares in universali disputatae sunt, et inest in particularibus ejus quod est universale demonstratio,eo quod non est syllogizare quidquam sine universali. Exercitatio autem facienda, inductivarum quidem ad rudem,syllogisticarum autem ad expertum. Et tentandum accipere ab iis quidem qui in Syllogismis triti sunt propositiones, ab iis vero qui in inductionibus similitudines, in hoc enim utrique exercitati sunt. Omnino autem exercitationis gratia disceptantibus tentandum afferre aut syllogismum de aliquo,aut propositionem, aut solutionem, aut instantiam, sive recte quis dicat, sive perperam, vel ipse,velalter,etad quidpiam uterque. Ex his enim facultas,exet'cilatio autem facultatis gratia, et maxime circa propositiones et instantias. Est enim (ut simpliciter dicam) dialecticus,propositivuset instantivus. Estautemproponere quidem,uuumfacere quae sunt plura. Oportet enim unum omnino sumere ad quod esl oratio. Instare autem quod unum est, facere plura. Nam aut dividit, aut interimit, hoc quidem dans, illud autem non dans, eorum quae proposita sunt. Non est autem cum omni disputandum, neque contra quemlibet exercitandum. Nam necesse ad aliquos pravas fieri orationes, ab eo enim qui omnino tentat apparere, diffugiendum, juslum autem omnino ten tare syllogismo concludere, verumtamen non pulchrum, eo quod non oportet adversus quoslibet facile consistere. Quandoquidem necesse est parviloquium inde emergere, nam qui exercitati sunt non possunt abstinere adisputatione sine altercatione.