Latin
Book 4, Chapter 6
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius,si omnino quod assignatum est, nullius est genus. Manifestum enim quoniam neque ejus quod dictum est. Considerandum autem ex eo quod nihil eorum differt specie,quae participant assignatum genus. Ut nihil alba differunt specie, ipsa a se invicem. Omnis autem generis sunt species differentes,quare nullius erit album genus. Rursum si quod omnia sequitur genus vel differentiam dixit. Plura enim sunt quae omnia sequuntur, ut ens,et unum, eorum sunt quae omnia sequuntur; si igitur ens genus assignaverimus,manifestum quoniam omnium erit genus,eo quod praedicatur de eis. De nullo enim genus quam despeciebuspraedicatur,quare et unum species erit entis; accidit ergo de omnibus de quibus genus praedicatur, et speciem prædicari, eo quod ens et unum de omnibus simpliciter praedicantur, oportet autem de paucioribus speciem praedicari. Si autem quod omnia sequitur,diflerentiam dixit, perspicuum quoniam deaequalibus vel de pluribus differentia quam genus dicetur. Nam si et genus omnia sequitur de aequalibus,sin vero non omnia sequatur genus de pluribus differentia dicetur quam ipsum genus. Amplius,siin subjecta specie est, quod assignatum genus dicitur,ut album in nive, quare manifestum quoniam non erit genus, de subjecta enim specie solum genus dicitur. Considerandum autem etiam est si non univocum sit genus speciei. Nam de omnibus speciebus univoce genus praedicatur. Amplius,quando existente et speciei et generi contrario, si quod melius contrariorum est, in pejori genere ponit.