# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 6.2.10-21

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 6.2.10 to 6.2.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/6.2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/6.2.10

si alterum genus et aItHrum.Similiter autem et si quod minus, et quod magis: ut si continentiae, magis potestas quam virtus genus; virtus autem genus,et potestas. Eademautem et de specie convenitdici;namsi similiter hoc,et hoc propositi species,si alterum species, et reliquum, et quod minus videtur species est et quod magis. Amplius, ad construendum, perspiciendum si de quibus assignaLum est genus, in eo quod quid est prædicatur,curn non sit una assignata species,sed plures et differentes. Nam manifestum quoniam erit genus. Si autem in assignato species est, considerandumet side aliis speciebus genus in eo quod quid est prædicatur. Nam rursus accidet de pluribus et differentibus idem praedicari. Quoniam autem videtur in quibusdam et differentia in eo quod quid est de speciebus praedicari, separandum est genus et differentia, utenti iis quae dicentur elementis, primum quidem quoniam genus de pluribus dicitur quam differentia, deindequoniam secundum ejus (quod quid est) assignationem,magis convenit genus quam differentiam dicere. Nam qui animal dicit hominem, magis indicat quid est homo quam qui gressibile. Et quoniam differentia quidem qualitatem generis semper significat, genus autem differentiae, non: nam qui dicit gressibile, quiddam animal dicit; qui vero animal dicit, non dicit quale quiddam gressibile: differentia igitur a genere sic separanda.Quoniam autem videtur musicum,qua musicum est,sciens esse,et musica scientia quaedam est, et si ambulans, eo quod ambulat movetur,ambulatio motus quidam est, considerandum in quo genere vult quidpiam construere secundum dictum modum.Ut si scientiam ipsum quod est fidem,si sciens quatenus scit, fidit: manifestum enim quoniam scientia fides quaedam erit, eodem autem modo et in aliis hujusmodi. Amplius, quoniam quod sequitur aliquid semper et non convertitur, difficile est separare quod non sit genus, si hoc quidem illud sequitur omne,illud vero hoc non omne.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
