Latin
6.2.18 to 6.2.27
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 6.2.18-27
Unproofread scanNot analysed yet
propter hoc autem fieri aliquid, non est idem ei quod est hoc quidem cum illo esse secundum ullum dictorum, modorurn, Rursum, si horum compositionem dixit totum: ut animæ et corporis compositionem animal. Primum quidem considerandum si non dixit qualis compositio; ut si carnem definiens, aut os, ignis et aeris et terrae dixit composilionem. Non enim sufticit compositionem dicere,sed qua? et qualis determinandum. Non enim quolibet modo compositis his caro fit, sed sic quidem compositis caro,sic vero os. Videlur autem neque esse omnino compositioni idem neutrum eorum quæ dicta sunt,nam compositioniomni dissolutio contraria,dictorum autem neutri, nihil. Amplius, si similiter est verisimile omne compositum compositionem esse,vel nullum; animalium autem unuruquodque cum sit compositurn, non est compositio,neque profecto aliorum compositorum ullum compositio erit. Rursum,si similiter in aliquo nata sunt esse contraria, definivit autem per alterum, manifestum quoniam non definivit. Si autem non ita est, plures accidet ejusdem definitiones esse; quid enim magis qui per hoc quam qui per alterum dedmens dixit? eo quod similiter utraque nata sunt fieri in eodem. Talis autem animae est definitio, siquidem estosubstantia disciplillæ susceptiva, nam similiter et ignorantiae est susceptiva. Oportet autem si non ad totam habeat aliquis argumentari definitionern, eo quod non tota sit tota, ad aliquam partium argumentari si sit nota,et non bene assignata appareat, nam parte interempta,ettotadefinitio interimitur,Quæcunque autem obscurae sunt definitionum emendanti et conformanti ad manifestandum aliquid et habendum argumentum, sic considerandum. Necesse est enim respondentem aut suscipere quod sumptum est ab mterrogante, aut eumdem declarare quid temere est ostensum adefinitione. Amplius,quemadmodum in congregationibus solent legem inducere,et si sit melior quæ inducitur, interimit anteriorern,sic et in definitionibus faciendum,et definitio alia ferenda. Nam si appareL melior, et magis manifestum quod definitur, perspicuum quoniam interempta erit quæ posita est, eo quod non sunt ejusdem plures definitiones.