Latin
6.2.22 to 6.2.27
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 6.2.22-27
Unproofread scanNot analysed yet
Ut tranquillitatem qui, et numerum divisibile, e converso autem non; nam divisibile non omne, numerus, neque quies omnis, tranquillitas, ipso quidem est utendum ut genere quod est semper consequens,cum non convertatur alterum; cum autem alterum se extendit non in omnibus, obsequendum. Instantia autem hujus,quoniam non ens eequitur omne quod fit (nam quod fit non est) et non convertitur (non enim omne quod non est fit); attamen non est genus non ens ejus quod fit, simpliciter enim non sunt non entis species. De genere igitur quemadmodum dictum est, transeundum.