Latin · ~10 min
1.74 to 1.75
Bonaventure, ST. BONAVENTURE (1221 - 1274) 1.74-75
Not analysed yet
6. Et sunt haec ita certa,quod non potest ab intelligente ipsum esse cogitari horum oppositum, et unum necessario infert aliud. Nam quia simpliciter est esse ,ideo simpliciter primum; quia simpliciter primum, ideo non est ab alio factum, nec a se ipso potuit, ergo aeternum. Idem, quia primum et aeternum; ideo non ex aliis, ergo simplicissimum. Item, quia primum, aeternum et simplicissimum; ideo nihil est in eo possibilitatis cum actu permixtum, et ideo actualissimum. Item, quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum; ideo perfectissimum; tali omino nihil deficit, neque aliqua potest fieri additio. Quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum perfectissimum; ideo summe unum. Quod enim per omnimodam superabundantiam dicitur respectu omnium. "Quod etiam simpliciter per superabundantiam, dicitur, impossibile est, ut conveniat nisi uni soli". Unde si Deus nominat esse primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum; impossibile est, ipsum cogitari non esse, nec esse nisi unum solum. Audi, igitur, Israel, Deus tuus Deus unus est . Si hoc vides in pura mentis simplicitate, aliqualiter perfunderis aeternae lucis illustratione. 7. Sed habes unde subleveris in admirationem. Nam ipsum esse est primum et novissimum, est aeternum et praesentissimum, est simplicissimum et maximum, est actualissimum et immutabilissimum, est perfectissimum et immensum, est summe unum et tamen omnimodum. Si haec pura mente miraris, maiore luce perfunderis, dum ulterius vides, quia ideo est novissimum, quia primum. Quia enim est primum, omnia operatur propter se ipsum; et ideo necesse est, quod sit finis ultimus, initium et consummatio, alpha et omega . Ideo est praesentissimum, quia aeternum. Quia enim aeternum, non fluit ab alio nec deficit a se ipso nec decurrit ab uno in aliud: ergo nec habet praeteritum nec futurum, sed esse praesens tantum. Ideo maximum, quia simplicissimum. Quia enim actualissimum est, ideo est actus purus; et quod tale est nihil novi acquirit, nihil habitum perdit, ac per hoc non potest mutari. Ideo immensum, quia perfectissimum. Quia enim perfectissimum, nihil potest cogitari ultra ipsum melius, nobilius nec dignius, ac per hoc nihil maius; et omne tale est immensum. Ideo omnimodum, quia summe unum. Quod enim summe unum est, est omnis multutudinis universale principium; ac per hoc ipsum est universalis omnium causa efficiens, exemplans et terminans, sicut "causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi". Est igitur omnimodum non sicut omnium essentia, sed sicut cunctarum essentiarum superexcellentissima et universalissima causa; cuius virtus, quia summe unita in essentia, ideo summe infinitissima et mutiplicissima in efficacia.