# NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria. 1.322-354

Borbonii, NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria., Lines 1.322-1.354. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/borbonii/nicolai-borbonii-1503-1550-vandoperani-ferraria/1.322

322. Cur non dissimulas? Cur tam libera lingua est?
323. Cur non conniues? Cur non blandiris ubique?
324. Cur non das operam lucrando stulte fauori
325. Istorum procerum? Cur non te respicis ipsum?
326. Cur non Hippocrati, cur non das legibus amens
327. Humanis operam, utpossis euadere diues?
328. Viuere securus, preciosa ueste nitere?
329. me infelicem puerum, quem nulla cupido
330. Vexat opum, quem nullus amor sceleratus habendi
331. Sollicitat: satis est Virtus, satis unica Virtus:
332. Vna satis Virtus, et mens sibi conscia recti:
333. Praeterit ut uentus mundi illectantis imago,
334. Transuersosque agit, et secie deludit inani.
335. Hactenus est perstricta breui Ferraria tractu:
336. Multa ego de ferro prudens miranda reliqui,
337. Plurima subticui, quae prouectum ipsa poetam
338. Poscere sunt mihi uisa, et sesquipedalem uolumen:
339. Quod lusi pueris lusi, meliora supersunt
340. Quae premimus, nec (spero) bonis ingrata futura.
341. Interea sciolique susurronesque nefandi,
342. Qui cum nil praestare queant, aliena reprendunt,
343. Arcadica peduces, et pondus inutile terrae,
344. Rumpantur, patremque suum te Zoile uisant.
345. Vos igitur pueri per summum obsecro tonantem,
346. (Qui natum in terras coelo demisit ab alto,
347. ut nos mortifera primorum labe parentum
348. Ablueret foedos. Et libertate bearet:
349. Vtque suo nostras animas à faucibus Orci
350. Sanguine seruaret moriens, coeloque locaret,
351. Et faceret reges, fidei per nobile donum.)
352. Vos (inquam) o pueri ueniam date, parcite uestro
353. BORBONIO, paruumque boni et puerile poema
354. Consulite, haec fuerint nostrae praeludia Musae.

---

Borbonii, NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ferraria.
