# NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria. 1.44-88

Borbonii, NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria., Lines 1.44-1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/borbonii/nicolai-borbonii-1503-1550-vandoperani-ferraria/1.44

44. Ferro aedes tolluntur, et aspera saxa secantur.
45. Humanos omneis ferrum conducit ad usus:
46. Illo etiam ad caedes hominum et funebria bella,
47. Vindictamque et iter mortis praesentius atrae
48. Vtimur excusso tormentis, atque lacertis,
49. Pennatoque etiam: nullum non robore ferri
50. Patratur facinus, uis, stuprum, furta, rapinae:
51. Nec tamen in culpa est ferrum, set caeca libido
52. Impietasque hominum insignis, qui sponte ruentes
53. In scelus omne, nouos astus artesque nocendi
54. Inducunt, furijs genijsque hortantibus atris.
55. Quod si forte neges nobis parere superbus,
56. Nosti quid patrijs mea possit in aedibus ira,
57. Expertus satis es nostrum dudum ipse furorem,
58. (Si memores) tua cum flamma Bacchante cremaui
59. Carmina, flagraruntque domus pia tecta paternae
60. Funditus, atque ubi nunc Ferraria cresceret herba,
61. Ni pius aetherei uetuisset rector Olympi,
62. Deuictus lachrymisque tuis et amore parentis.
63. Audistin'quae te iandudum scire uolebam?
64. Dixit, et in densas noctis se condidit umbras
65. Cum famulis. Animo fuerat quae dicta uoluto,
66. Attonitus tanto monitu, et parere iubenti
67. Constitui, idque hodie, neque enim rem longius istam
68. Differri patiar, non quod tua Mulciber arma
69. Vel tonitrum metuam tempestatesque sonoras:
70. At quia sopitum iuuat hoc recreare parumper
71. Ingenium, et me tollere humo, atque adsuescere Musis,
72. Et puerilem animum inflammare, et ludere uersu.
73. Accingor, Tu summe faue pater optime rerum,
74. Qui solus potis es nutu imperioque fauere,
75. Nempe deus, puero uires mentemque ministra.
76. VANDOPERAE locus est cuius Ferraria nomen,
77. Incumbens Barsæ fluuio, septusque uiretis,
78. Haud procul à turri, quam quondam Vandala pubes
79. Struxit, ut historiae et ueterum monimenta loquuntur:
80. Hinc et Vandoperæ facta adpellatio terrae:
81. Hic nostra est (inquam) Ferraria: præsidet illi
82. BORBONIVS genitor, pia quem mihi numina seruent:
83. Is primum perquirit eos qui cædere ligna
84. Et sudare diu, et norunt uibrare securim.
85. Conducti in syluam ueniunt, hic fissile Robur
86. Diuiditur cuneis, Acer, Ornus, Fraxinus, Ilex,
87. Et Picea, et Fagus ueterum altrix, ingemit Ech�
88. Per syluam, struibus late loca plena tumescunt.

---

Borbonii, NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ferraria.
