Latin · ~13 min
1.1 to 1.5
Boym, Cafraria 1 [...] a Patre Michaele Boym Polono Missa Mozambico 1644 Ianuar. 11 1.1-5
Not analysed yet
Cafraria est tractus magnus, qui et Monomotapae regnum includit, a capite BonaeSpei protensus ad Mozambicum et ad flumina, Goam versus. Negotiatio Lusitanorumcum Cafribus tota redit ad eandem civitatem. Omnes Cafres viri, feminae, pueri,nudi <capitibus> 2 incedunt sine pilleis, nihilominus modo iamviri a cingulo se velant ad genua, feminae a pectore ad talos telis depictis,quales Turcae vendunt Europaeis. Sunt crinibus crispi, feminae quoque nonhabent longos crines, esto si quando accrescunt, eos pectine attollant adinstar pillei sacerdotalis. Gens est servilis, ingeniosa subinde, mancipia sunt Lusitanorum. Emuntur protelis dictis aut pro argento, quod hic magis aestimatur, vocant patacas. ParviCafres pretium et cognomen habent trium aut septem, si sunt bene compacti etmaiores, decem aut 12 scutorum. Plurimi furto sublati a suis venduntur, alii aparentibus, pauci bello capti, alii damnati ad captivitatem ob miliumdevastatum, alii in via deprehensi adducuntur ad Lusitanos. Si vero captivorumquispiam diceret coram emptore se liberum esse aut iniuste venum dari, subito anigro venditore occiditur. Propterea in bona fide multos liberos pro mancipiisemptos habent Lusitani, quamquam multi Deus novit, quomodocomparantur. 3 Omnes Cafres sunt nigri coloris, sufflavi etiam reperiuntur. Cani et barbati, rufi crinibus et senes turpissimi sunt aspectus. Oleo se libentissime inunguntet inde pelles eorum collucent. Sol capiti<bus> 4 illorum, quiest intensissimi hic caloris, non nocet. Reges aut regulos plures (quos fumosappellant) habent. Hi inter se bella committunt. Civitates, potius mappalia,rarissimas invenias. Ambulant catervatim et aut milium inventum, quod maioragrana habet Europaeo, aut homines captos assos comedunt. Quaesitus a me Cafer,quis illum vendidisset, "Cafres", respondit, "alii, qui me volebant comedere"." Tu vero quoties homines comedisti?" . "Bis", inquit, "semel caput unius, alteravice pedes alterius". Alius narravit se ter comedisse tostum 5 hominem. Ignes ingentes noctu faciunt, qui circum circa Mozambici apparent. Rex illorumpraecipuus est ad caput Bonae Spei, dicitur Maravius. 6 Quandomoritur, cadaver eius sollemniter ducitur ad foveam, eandem simul ingrediunturconcubinae, consanguinei, amici, milites, et plane nuper ad quinque milia insignum amoris erga regem a populo obruti eadem terra periere. Eidem regi pugnummilii et pugnum farinae (sicuti et ceteris solent facere Cafribus mortuis)alligant. 7 Narravit Pilotus, cum ante aliquot annos ad Promunturium Bonae Spei naufraginavem reficerent et campanam ad gentem navis convocandam pulsarent,"concurrerunt", inquit, "infiniti ad novitatem soni Cafres et inter illosproximius accessit unus, olim mancipium Lusitani cuiusdam. Lusitanice locutusdixit se nosse homines, qui essent. Generum se regis esse, sed tempestate naviIndica quassata delatum eo, omnibus summersis remansisse ad litus derelictum ettandem a Cafribus inventum et curatum recuperasse sanitatem. Atque, quodscivisset praedicere ventos, tempestates et pluvias, aestimatum et regi carumgenerumque effectum. Quod vero vos hic agitis et vultis? Illi vaccas et taurospostulavere. Modo pecuniam consuetam non negarent, appromisit illa. Dederuntquadratas aeris particulas 40, nam aurum hic non aestimatur ob ignorantiam. Etsubito 40 vaccae ab illo adductae. Ipse quoque rex persuasus a suo generovenit. Dicebat gener Lusitanos esse suos consanguineos, quod ab illis aere sibiconcredito probabat, nam in istis partibus neque uxor pecuniam credit suomarito. Et campanam ipse rex saepius inspiciens atque sonum admirans collo suoappendit munitionesque Lusitanorum pulsando illud tintinnabulum sua et suorumsumma cum voluptate circumivit. Tandem tormenta admiratus et boatum illorumreveritus abiit".