# George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.1-3

Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571), 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/buchanan/george-buchanan-de-maria-scotorum-regina-1571/1.1

DE MARIA SCOTORUM REGINA, TOTAQUE EIUS CONTRA REGEM CONIURATIONE, FOEDO CUM BOTHUELIO ADULTERIO, NEFARIA IN MARITUM CRUDELITATE ET RABIE, HORRENDO INSUPER & DE EIUSDEM PARRICIDO: PLENA & TRAGICA PLANE HISTORIA 1. Cum rerum domi iudicatarum foris rationem exigi, omnibus qui sui sunt iuris, novum, et ob insolentium molestum est, tum nobis profecto longe molestissimum videri oportet: quippe quibus necessitas imposita est, ut quorum vitia tegere cupiamus, eorum vitam cogamur oppugnare, nisi ipsi omnium sceleratissimi haberi velimus. Sed magnam eius molestiae partem levat tua (serenissima regina) aequitas, quae non minus moleste feras propinquam, quam nos reginam, omnium sermone traduci, quaeque non minus veri intelligendi, quam nos calumniae vitandae, studio ducaris. Igitur, quam brevissime fieri potest, rem perstingemus, ac tanto exponemus compendio ut summa rerum capita, non tam explicasse, quam percurrisse videamur, a prima reginae inconstantia exorsi. Ut enim praeceps fuit in nuptiis faciendis eius levitas, ita repente sequuta est vel poenitentia, vel (nullis extantibus causis) alienatae voluntatis indicia. Nam cum antea non modo negligenter, sed parum honorifice rex est habitus, tandem apertius odium erumpere coepit, illa praesertim hyeme, cum Peblium, non modo tenui, sed infra privati hominis dignitatem, comitatu, non in aucupium missus est, sed procul a consilio et negotiorum publicorum conscientia, ablegatus. Neque literis committere necesse est eas res, quae ut tum omnibus erant spectaculo, ita nunc, velut recens imago, in omnium haeret pectoribus. Et quanquam hoc initium erat omnium quae sequuta sunt malorum, ab initio tamen occulta erant consilia, ut non modo vulgus, sed ne familiares quidem et qui plurimis rebus gerendis interant, satis intelligere possent quod potissimum tum regina spectaret. 2. Tandem circiter mensem Aprilem anni 1566, cum a Dumbaro Edinburgum regina redisset atque in arcem eius oppidi concessisset, ibi usque ad puerperii tempus se continuit. A partu statim occulta cogitati scaeleris consilia sese aperire coeperunt, quorum haec summa fuit, ut, rege qualibet ratione sublato, matrimonium cum Bothuelio contraheret. Ac ne ipsa suspicione perpetrati sceleris contingeretur, spargere paulatim semina discordiarum coepit inter regem et proceres, qui tum in aula versabantur, ac, magis et magis eis inflammatis, ad capitales inimicitas rem deducere. Et si quando suspiciones mutuas relanguescere sentiebat, novis utrinque delationibus irarum stimulos acuebat, dum nobilitati regem, regi nobilitatem in caput eius imminere persuadere conatur. Neque quicquam ei longius videbatur quam ut res ad manus veniret: incerta enim utros vinci mallet, utriusque partis cladem in lucro sibi ponebant, quippe qui gradum ad id quod intenderat ita sibi factura videretur. Denique brevi ita omnium animos mutuis implevit suspitionibus ut nemo tum genere paulo illustrior in aula esset quem non in eam necessitudinem induxerit, ut rumores de se fictos vel turpiter agnoscere, vel cum arguentibus armis contendere, vel domum secedere cogeretur. Ac ut coetara studio ad ipsum causae caput festinandi omittam, una tamen illius temporis insignis calumnia praetereunda non est. Nam cum rex aliquando ad multam noctem cum regina colloquutus fuisset, eius fere colloquii haec summa fuit: nobilitatem prope omnem in eius exitum conspirasse, ac rationem inter se intere qua eum tollere possent. Rege dimisso, regina Moravium fratrem suum (qui prorex postea fuit) accersit: rem esse atrocem, statim eius praesentia opus esse. Ille e profundo somno excitatus trepide (veste talari super indusium lineum iniecta) ut erat seminudus ad eam advolat. Simili prope ibi oratione usa, quali ante ad regem, quem tanto eius odio flagrare ait, ac tam aegre ferre quod eum apud se gratiae locum obtineret, ut ipsum cum primum posset de medio tollere decreverit. Ita, quod in ipsa erat, nihil omisit quo minus eos committeret, et procul dubio commisisset, nisi Deus homines innoxios e tam periculosis insidiis eximere, et sceleratam illius nequitiam detegere statuisset.

---

Buchanan, GEORGE BUCHANAN DE MARIA SCOTORUM REGINA (1571). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/buchanan.
