# George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.11-12

Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571), 1.11 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/buchanan/george-buchanan-de-maria-scotorum-regina-1571/1.11

10. Ceremoniis baptismi peractis, egit cum fratre Moravio ut quando comitem Bedfordiae, reginae Anglorum legatum, ad fanum Andreae deducturus esset, a Bothuelio peteret ut is quoque una proficisceretur. Qui liberaliter quidem promisit, etsi et ipse et regina, illius commenti author, nihil minus cogitaret, quod et eventus facile ostendit. Nam simul atque rex Glascuam, alii fanum Andreae versus profecti sunt, ipsa cum Bothuelio suo ad Drumenum abiit, inde Tilebarnium. Quibus in domibus circiter octo dies transegerunt ita in cunctis coenaculis et familiari accessu ut omnes (praeter ipsos tam proiecti pudoris) contemptus et neglectae famae vilitas vehementer offenderet, cum iam ne velum quidem suae nequitiae eos obtendere viderent. 11. Cum sub initium Ianuarii Sterilinum rediissent, regina coepit causari aedes in quibus filius educabatur, incommodas quod in locis frigidis et humidis puero a pituita esset periculum. Sed facile apparabit alio animo id fieri, cum et omnia quae causabatur vitia ab illius aedibus abessent, et in eis quo puer ducebatur adessent, utpote in loco humili et etiam palustri sitis. Puer igitur vix septimum ingressus mensem, aspera hyeme, Edinburgum ducitur. Ibi, quoniam primus conatus parum successerat et veneni vis naturali corporis firmitate victa erat, ut aliquando pareret quod tam diu parturierat, nova de coede regis init consilia. Ipsa Glascuam proficiscitur: causa itineris praetenditur ut regem vivum inviseret, cuius toto mense superiore mortem expectaverit. Quae autem vera fuerit illius profectionis causa, facile ex literis eius ad Bothuelium quivis intelligat. Iam secura de filio, quem in potestate habebat, tota in mariti exitium imminens, it Glascuam, comitata Hamiltoniis ac aliis paternis regis inimicis. Bothuelius, ut convenerat, quae ad scelus perpetrandum visa sunt commoda apparat. Imprimis aedes neque commodas aegroto, neque regi decoras (erant enim lacerae ac ruinosae), ut in quibus nemo aliquot annis habitaverat, loco infrequenti inter duorum tempolorum ruinas, circum pauca pauperum mendicabula. Et ne ulla scaeleris patrandi commoditas abesset, posticum in muro urbis aedibus coniuncto aperitur, ut in agros etiam essent perviae. In loco eligendo salubritatis rationem habitam videri volebat, id quoque ne finxisse videretur, ipsa biduo eo, quod caedis diem praecesserat, in caenaculo inferiore sub regis cubiculo pernoctavit, ac velut sedulo suspiciones ab se amoliebatur, ita caedis ministerium aliis libenter delegari volebat.

---

Buchanan, GEORGE BUCHANAN DE MARIA SCOTORUM REGINA (1571). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/buchanan.
