Latin
1.4 to 1.5
Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.4-5
Not analysed yet
3. Cum hic ei conatus frustra fuisset, alia fraude hominem adolescentem et incautum aggreditur. Eum sollicat ut, dum uterum ferret, aliquam e magna copia adolescentulam deligeret cuius interea consuetudine uteretur. Studium suum et operam pollicetur, vaeniam facti spondet. Comitis Moravii uxorem ostendit, non quod lectissimam foeminam maxime opportunam flagitio putaret, sed tres inimicos una opera volebat ulcisci, regem, comitem, eius uxore, et locum divortio acquirere, ut vacuum Bothuelio thalamum relinqueret. Partu liberata, etsi alios omnes satis comiter accipiebat, quoties regem visendi causa adesse nunciebatur, et ipsa et comites vultum sermonemque ita effingebant, ut nihil magis timere viderentur quam ne rex non intelligeret se eis fastidio adventum, conspectumque eius omnibus ingratum esse. Contra vero Bothuelius unus omnia poterat: unus consiliis, unus negotiis omnibus praeerat. Adeoque regina sui erga illum animi propensionem ab omnibus intelligi volebat, ut si quid ab ea impetrandum foret, nemo nisi per eum impetraret. Adeo timebat, ne obscurus erga eum favor esset. 4. Non adeo diu post partum, quodam die summo mane cum paucis admodum consciis ad portum (quem Novum vocant) descendit, omnibusque miriantibus quo propararet, naviculam ibi praeparatam conscendit. Apparuarant autem eam naviculam Guilielmus et Edmundus Blacateri, Leonardus Robertsonus, et Thomas Dicsonus, Bothuelii clientes et notae rapacitatis piratae. Hoc igitur cum latronum comitatu, stupentibus omnibus bonis, se mari commisit, nemine (ne ex honestioribus quidam ministris) assumpto. In Aloa vero arce, quo navis appulit, aliter se gesserit malo apud se quisque cogitet quam ex me audiat. Unum illud affirmare audeo, nullam ibi (non dico regineae maiestatis, sed ne matronalis quidem modestiae) in omnibus dictis et factis habitam fuisse rationem. Rex, audito nec opinato reginae discessu, terra quantum potuit eam est consequutus, ea spe et consilio ut una esset, et mutua coniugali officiorum communicatione frueretur. Quam vero amice ab ea fuerit exceptus, et omnes qui aderant norunt, et qui de illis audierunt meminisse possunt. Vix enim paucis horis (dum ministri et equi cibo et quiete reficerentur) concessis, ne quid gravius accideret discedere est coactus. Illa vero, si non regia honorificentia, certe plus quam regia, aut certe parum regia licentia, aliquot ibi dies transegit. Sequutae sunt vaenationes, altera ad Magatum fluvium, alter ad Saltum, quem Glenartua vulgo vocant. Ibique quam se morose, quam arroganter et fastidiose, erga regem gesserit, quid opus est oratione? Res enim in omnium oculis gesta, et memoria consignata est.