# George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.6

Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571), 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/buchanan/george-buchanan-de-maria-scotorum-regina-1571/1.6

5. Ubi vero Edinburgum rediit, non in suum palatium, sed in privatam, in proximo Ioannis Balfurii, domum divertit. Illinc in alias aedes commigravit, ubi conventus anniversarius, quem Scaccarium vocant, tum habebatur. Hae enim aedes erant laxiores, et hortorum aderat amoenitas, et iuxta hortos pene solitudo. Sed erat et aliud quod omnibus his magis invitaret. Habitabat in propinquo David Camerius, Bothuelii cliens, cuius posticum erat hortis adium reginae propinquum. Per id posticum Bothuelius, quoties libitum erat, commeabat. Coetera quis nescit? Nam et rem ipsam regina, cum multis aliis, tum proregi et matri eius est confessa, sed culpam in Reresiam, profligatae pudicitiae muleriem, conferebat, quae inter pellices Bothuelii fuerat, ac tum in intimis reginae ministris erat. Ab hac (quae aetate inclinata a meretricio quaestu ad lenonium se contulerat) regina, ut ipsa dicebat, prodita est. Nam Bothuelius per hortum in cubiculum reginae introductus eam invitam vi compressit. Sed quam invitam Reresia prodiderit, tempus veritatis parens ostendit. Nam post paucos dies reginam vim vi, ut reor, ulcisci cupiens, destinat Reresiam (quae et ipsa vires hominis antea erat experta) quae eum ad se captivum adduceret. Regina una com Margareto Caruodia, omnium secretorum conscia, eam e zona suspensam per maceriem in hortum propinquum demittunt. Sed nunquam in re militari omnia sic provideri possunt, ut non aliquid incommodi inverveniat. Ecce zona repente frangitur. Reresia, mulier et aetate et corpore gravis, cum magno strepitu cadit. Sed veterana miles, nihil tenebris, nihil altitudine maceriae, nihil inexpectato casu perterrita, ad Bothuelii cubiculum penetrat: foribus reclusis, hominem e lecto, e complexu coniugis, semisomnum, seminudum adducit ad reginam. Hunc rerum gestarum ordinem non modo maxima pars eorum qui cum regina erant sunt fassi, sed et Georgius Daglesius, Bothuelii cubicularius, paulo ante quam poenas luit, denarravit, quae eius confessio in actis continetur.

---

Buchanan, GEORGE BUCHANAN DE MARIA SCOTORUM REGINA (1571). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/buchanan.
