# Oculus artificialis 10

Burchard David Mauchart, Oculus artificialis, M. RAPILIVS SERAPIO HIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/10

ς Sorentinus oculos supposititios, mira subtilitate, fabrefactos, vendat sex aut septem coronatorum pretio. Wormius cc) in suo asservat museo oculum artificialem vitreum, quem sic describit: oculi humani structura vitrea, quae inservire potest iis, qui monoculi sunt, aut vitium aliud contraxerunt, ut hoc commode pallietur, ovalis ferme est figurae, concavae, eam oculi partem, quae extra palpebras prominet, coloribus vivis repraesentans, vitro ihustis, ut deleri nequeant parte convexa. Sed concava plumbo obducitur, ne veri oculi reliquias laedat. Hic vitreus rite applicatus & palpebris insertus, ad motum veri oculi moveri potest, & omnem deformitatem tollere. Franck de Franckenau dd) nihil agit, nisi ut laudet, oculos deficientes compensari oculis vitreis aureisve expolitis & pictis, ut tam forma, quam luciditate genuinorum formam exprimant, & alleget Paraeum, Sennertum, Wormium & Lamzweerdium. Lamzweerdius et) vero, quem licet alii de oculo artificiali tractantem laudent, tamen non nisi actum agit, & Paraei icones & descriptionem e forma majori cogit in minorem. Denique (taedet enim pluribus inhiando Auctoribus porro ceu hiantes deludi corvos,) bigam subnectemus e recentioribus: Primo Nuckium ff) qui haec habet: oculus artificialis est hemisphaerium aliquod ex vitro confectum atque ita coloratum, ut cum facie oculi externa plane conveniat. Ex lamina quoque argentea aureave excavata & vitrea crusta (quam Batavi vocant amilicersel) obducta, oculi colorem superficiemque aemulante, componitur, atque infra sub cc) Ol. Worm, supra citat. Mus. p. 362. dd) G. Franck de Franckenau Satyr. med. 8v0. Lips. 1722. in disp. med. de restitutione in integrum, §. 3. p. 500. ee) In Sculteti Armamentar. c. observ. Lamzweerdii & Verduini, novissime iterum edito per Joh. Christoph. de Sproegel in 8v0 maj. Amstel. 1741. in append. Instrument. Tab. 9 & p. 374. ff) Ant. Nuck in Experimentis chir. C. de oculo artific. quae notis illustravit Bass in edit. Halens. in 8v0. An. 1728. (sub) palpebras oculi affecti capsula illa artificialis, ac si oculus sanus esset, movetur. Longe tamen praeferimus hemisphaeria illa ex vitro confecta, quod splendorem suum rectius servent, quam hae capsulae vitro obductae, facile colorem suum ab humore oculum irrorante, mutantes.

---

Burchard David Mauchart (with Philipp Adam Haug), Oculus artificialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus_artificialis.
