# Oculus artificialis 17

Burchard David Mauchart, Oculus artificialis, M. RAPILIVS SERAPIO HIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/17

destructi, sic concinnandae sunt, ut bulbulus quidam remaneat, (nisi alius obex inog Stimpediat) qui intra concavitatem artificialis oculi commode condi, huicque motus sui partem communicare valeat. Neque par est, oculum indere supposititium, antequam bulbi naturalis reliquiae sint omnino consolidatae & quasi indolentes redditae, aut periostium orbitae penitus detersum sit atque consolidatum, palpebrarum interna superficies, eo locorum, quo adhaesit conjunctivae oculi, cicatrice fuerit obducta, caruncula vero lacrymalis, quae post oculi jacturam ex hypopyo vel alio oculi abscessu, diu perstat tumida, plane detum uerit. Hisce ex arte praemissis paratoque nido, jam facili negotio & palpebris supponitur, &, quoties opus est, eximitur iterum oculus artificialis. Nimirum oculus hic artificialis supponitur palpebris, elevata aliquantum, sponte, vel ope digiti, palpebra superiore, & detracta vel parum eversa inferiore. Digitorum vices agere potest specillum in apice latiusculum, & leviter incurvatum, ex ebore, ligno buxi, vel iuniperi, vel argento paratum, probe laevigatum. Spatium sibi debitum tunc sponte occupat, vel mediante specillo ac motitatione palpebrarum in suum locum facile componitur. Sunt, qui concavitatem oculi artificialis obducunt plumbo ad exemplum Wormiani oculi. §. 6. Sunt alii, qui eandem investiunt in centro concavitatis aliquot petiolis, complicatis, in forma splenii, serico constantibus. Nos haec vel supervacanea & molesta judicamus, si oculus artificialis debite juxta conformationem orbitae & bulbi naturalis reliquias sit adaptatus, vel commodius multo utiliusque adglutinari concavo oculo massulam alicujus emplastri desiccativi, e. g. de lap. calam. quae superfluum pro lubitu expleat vacuum. Cum iterum fuerit orbita eximendus, detrahitur aut evertitur nonnihil palpebra inferior, & extremo acus capitato sub oculum artificialem ibi subdito facile extrahitur & in subjectam manus volam, seu latius gossypii stratum excutitur, atque tum sani hominis saliva & linteolo undiquaque abstergitur, atque in scatula gossypio involutus asservatur ad novam usque repositionem. Munditiei hoc studium summopere commendamus, tum ut splendor ejus, maxime in convexa superficie, diutius conservetur, tum ne adhaerentes impuritatum particulae & lamellae inveterascentes acrimoniam contrahant, eaque orbitam & reliquias bulbi naturalis inquinent.

---

Burchard David Mauchart (with Philipp Adam Haug), Oculus artificialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus_artificialis.
